Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 21. ülés

Acta Sessionis XXI. 75 Et sicut intime persvasi sunt, nisi mala, quibus medelam adferri desiderabant, resanentur, omne, quod praestando sunt, auxilium, breve duntaxat et transitorium adferre posse levamen: ita a paterna Suae Majestatis Sacratissimae Justitia specificam favorabilem Resolutionem eo firmiori cum fiducia se obtenturos sperasse, quod titulo medelae, ma­ximam partem nonnisi legum effectuationem ad Regium munus pertinen­tem postulaverint. Filialem proinde candorem exigere, ne dolorem, quem spe hac frustrati conceperunt, optimum patrem celent; sed nullus unquam do­lor fidelitatem Statuum et OO. aequabat, nullusillimitatam, qua erga Su­am Majestatem Sacratissimam feruntur, fiduciam prosternet. Sua M ijestas Sacratissima, accepta ulteriori declaratione, justis Statuum et OO. desideriis conformem Benignam Resolutionem Se edi­turam pollicita est. In hac benigna itaque, et de explendis offerendi auxilii Conditioni­bus cavente assecuratione Regia conquiescentes, ethane, atque illas pro basi Oblati assumentes,SS. et OO. in testimonium sincerae fiduciae, signum­que firmae, quam in sacro verbo Regio locant, spei (quae eosdem nun­quam fallet) non morantur specificam Oblationis, quam pro salute pu­blica declaraverunt, deductionem ingredi. Itaque Fideles Suae Majestatis Sacratissimae SS. et OO. diaetaliter con­gregati, exemplo Majorum incitati, et quoad explenda Regni desideria per Suam Majestatem Sacratissimam ad reponendam in paterno sinu fi­duciam provocati, in hac Benigna, et de mediis procurandis, removendis- que publicae rei incrementi obstaculis priori demissa Repraesentatione deductis, data Benigna assecuratione Regia conquiescentes, et hanc at­que illorum mediorum implementum, impedimentorum vero remotionem pro basi oblati assumentes SS. et OO., in testimonium sincerae fiduciae* signumque firmae, quam in sacro verbo Regio locant, spei, quae eosdem nunquam fallet, ex suo erga regnantem Majestatem, et salutem publi­cam zelo ac amore, in hoc praecise extraordinario casu, absque omni pro futuro nectenda Consequentia, salva legali Constitutione, sequentem fa­ciunt spontaneam Oblationem. imo: Omnis seu Nobilis, seu Civis, aut cujuscunque demum Sta­tus Conditionis et nominis sit, inclusis etiam Coronalibus, Fiscalibus et Politico fundationalibus, aut quarumcunque Comunitatum Bonis, pro­ventuum unius anni modernorum purorum suorum (excepto fundo in­structo) Immobilibus, Regalibus item, et quibusvis beneficiis alias ordi­narie obvenire queuntium sextam partein, ne aere quidem alieno deducto, Aerario Regio inferre tenebitur, secundum clavim, quae in sin­gula Jurisdictione, per eandem, autexmissanTex omnis Classis Commem­bris Deputationem juramento adstringendam elaborabitur ; quod ipsum etiam Fodinarum Possessores a Fodinarum suarum simul sumtarum proventu puro, deductis expensis eruendo, praestabunt. Cun-

Next

/
Oldalképek
Tartalom