Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 1. ülés

r. ŰLes’ fná s AI. Serenissime Caesareo-Regie Princeps! „Adventus Serenitatis Vestrae Cacsareo-Regiae Statibus et Ordi­nibus Provinciarum Hungaricaruni isthic congregatis longe jucundissimus argumento est, Serenitatem quoque Vestram Caesareo - Regiam bonum nationis universae, prout debet, suum reputare. Prosequatur, prose­quatur, inquam, Serenitas Vestra Caesareo - Regia nos quoque amore, et altis suis gratiis, ita uti et nos totam Augustam Domum Suam intimo amoris sensu prosequimur; atque Sibi firmiter persvadeat, Hungaris ni­hil in mundo ita carum esse, quod pro Patria et pro salute Suorum Prin- cipum, quibus in eorum corde primus post Deum locus est, offerre non sint parati. Hunc eorum amorem in universam Augustam Domum tenden­tem, Serenitas Vestra Caesareo-Regia personae Suae singularem reddere potest studio, quod in eorum Constitutione tuenda et manutenenda exhibebit“ Accepimus ab Illis sequentia responsa, et quidem oreSerenissimiCae- sareo-Regii Principis Archi-Ducis Caroli prolatum sequentis tenoris: „Salutatio haec nomine Dominorum Statuum et Ordinum diae- taliter congregatorum ad me perlata eo gratior mihi est, quo magis mihi nobilisHungarae gentis et praeteritis bellis egregie probata virtus, etpa- cis tempore consiliorum vis gravitasque perspecta sunt.“ „Monstrabit se ista praesentibus quoque Comitiis, ac novis am- plioribusque publicam felicitatem augebit incrementis, cujus testem age­re, peculiari mihi erit voluptati.“ „Me quod attinet, pro concredita mihi per Majestatem Suam Sacratissimam Generalissimi dignitate praecipue in votis habeo, ut de­fensionis media, tempore pacis, efficacia praeparentur, et secura reddan­tur, ne erumpente imposterum inopinato bello, parta ab aevis etcontem- peraneis nostris armorum gloria, qua illustris natio Hungarica nulli un­quam populo fuit secunda, ob defectum paratorum armorum obfu- scetur.“ „Me Domini Status et Ordines, uti hucusque semper, sic et im­posterum, et gloriae Regni, et emolumenti augendi habebunt studiosissi­mum , quos de sincerae voluntatis meae propensione porro etiam secu­ros esse desidero.“ Tandem vero per Serenissimum Caesareo-Regium Principem Ar­chi-Ducem Antonium sequentis Ordinis: „Pergrato suscipio animo Salutationem Dominorum Statuum et Ordinum Regni, quorum, sicut eximia semper in Caesareo-Regiam Maje­statem, Fratrem Nostrum veneratissimum fides, et in provehenda com­moda

Next

/
Oldalképek
Tartalom