Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 17. ülés

68 Militibus, dum ablicentiarentur, non tantum necessarii sumtus itinerarii e Cassa Regiminis, sed etiam necessaria vestis in Ablicentio- nalibus Litteris specificanda detur, ne, quod hactenus eveniebat, ex defectu sumtuum mendicare, ex defectu vero vestium sanitatem suam periculo exponere cogantur, taliterque uno et altero ex praemissis mo­do, Juventutem a statu Militari amplectendo amplius adhuc alienari contingat. Singulus ablicentiatus Miles ratione commissorum excessuum minorum delictorum, concernenti Jurisdictioni Civili subjaceat, quae ipsum pro demerito et castigandi, e non expleto Ablicentiationis Ter- mino ad suam Legionem reinviandi Jus habeat; Verum Si Miles ablicentiatus Capitale Crimen absque Complicitate Ju­risdictioni Civili subjectorum committeret, aut desertionis reum se effi­ceret, in casu tali cum serie Investigationis, et specie facti pro ferendo Ju­dicio proximae militari Praefecturae resignetur, per hanc vero sub secura custodia ad suam Legionem reinvietur; quodsi autem in complicitate Ju­risdictioni Civili subjectorum, Crimen capitale ablicentiatus Miles patra­verit, in casu tali propter melius elucubrandas facti circumstantias, faci­lius in complexu ferendum quoad complices etiam aequale Judicium, penes dandas de Uon praejudicando Jurisdictioni militari Revorsales, Miles delinquens per Jurisdictionem Civilem, secundum hactenus etiam in similibus casibus specificis vigjntem 'consvetudinem judicetur. Militibus, qui occasione reiterandarum ablicentiationum pacate, et exemplariter semet gesserint, et qui, seu ex propria, seu sponsae sub­stantia, aut Industriaetiam propria, uxorem intertenendi se in statu esse publicarum Jurisdictionum Testimoniis fidedignis legitimaverint, con­trahenda etiam matrimonia perStatum militarem admittantur. *7. Űl£s Írásai. Instructio circa Visitationem et Assentationem observanda. Alilitiam amplectentis Tyronis aptitudo, et idoneitas talis in genere esse debet, ut Corporis ejus structura, robur, ipsaque aetas, Pacis et Belli tempore ad Obligationem ejus pertinentia onera absque notabili Corporis detrimento, sanitatisque ruina sustinere possit; ad hoc Princi­pium generale referri debent omnes Chyrurgorum Visitantium opera­tiones, quod etiam pro Cynosura deservire debet; non opus est proinde recensere notabiles Corporis defectus, qui suapte inhabilem ad militiam sano judicio produnt, sed enumerandi sunt potius minores defectus, qui hactenus malo sensu pro sufficientibus ad rejiciendum Tyronem naevi9 sumebantur, aut Chyrurgos dubios reddebant, vel denique eisdem etiam in illis dijudicandis arbitrium liberum relinquebant. Jam anno 1796. publicata est via Excelsi Consilii Regii Locumte* nentialis Hungarici Instructio pro visitantibus Chyrurgis elaborata. Con­tinet haec specificam recensionem vitiorum et defectuum Corporis, qui­bus

Next

/
Oldalképek
Tartalom