Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 17. ülés
66 *7 . Ülés Írásai. nus Miles, illa vero cessante, seu Ruricola, seu Operarius, sibi, et Societati Civili utilis, uti antea fuit, iterum erit. Utile denique erit Altissimo Aerario, pro cujus beneficio, et al* leviamine remanebunt stipendia Militum absentium. Non possunt negari diversa hactenus onera Privatorum, et Servitii Regii damna cum ablicentiatione conjuncta fuisse. Saepe enim Milites ablicentiatos Familiae suae, Communitatibus item Locorum, et Popularibus suis graves fuisse; saepe evoluto Ablicentiationis tempore, ex Ablicentiatis aliquos Desertores effectos, alios autem ita dissipatos exstitisse, ut dum revocarentur, nec inveniri, nec reinviari ad Legiones suas potuerint, experientia teste clarum est. Defectus tamen hi, prout corrigi possunt, ita Ablicentiationis in se optimo Systemati imputandi non sunt; pro futuro itaque Ablicentiationis Systemati sequentia adoptanda Principia proponuntur. Ablicentiationis tempus defigi potest pro 5. mensibus, quibus vel Campestres labores praecipui occurrunt, et ad perficiendas operas maxime idoneum tempus est. Obtineretur id, sia ima Junii usque imam Novembris periodus Ablicentiationis in toto Exercitu Hungarico praestabiliretur, reliqui autem 7. menses pro Exercitio Militari, nunc aliunde in se jam brevi, condiscendo relinquerentur. Stante hoc Principio Contractiones et Campamenta mense Majo asservari possent; quodsi periodus haec Systemati Militari adversa videretur, et difficultates opponerentur: Militem mensibus hybernis, et vernalibus ob Aeris intemperiem in particularibus Exercitiis formari non posse; Contractiones autem et Campamenta mense potius Augusto, prout hactenus con- svevit, ex procreatione novi foeni minoribus sumtibus absolvenda viderentur: in illum Casum Exercitus Hungaricus ita subdividi deberet, ut media ejus pars remaneat pro functionibus Militaribus per integrum annum, altera vero collocetur ad Cathegoriam Ablicentiationis, adeo- que alternatim Milites uno anno penes Regimina et Legiones remaneant, altero vero anno ablicentientur. Ad Cathegoriam Ablicentiationis recident milites praecise tales, qui Familiae propriae domum venturi adjutorio erunt, et per eam libenter recipientur. Alii, qui aut propria Familia destituuntur, aut quia ipsa pauper est, ipsi aggravio forent, ablicentiandi non sunt; quam ob rem illi solum ad Lares proprios ablicentiabuntur, quos parentes, fratres, uxores, et cognati sponte sua desideraverint, et per tempus ablicentiationis titulo praestandi in laboribus adjutoni, aut si eos infirmari contingeret, gratuito etiam vitae mediis ipsos providere volunt, et possunt; sequaciter Magistratuales statim cum initio mensis Januarii anni cujuslibet audito Domino Tcrrestrali connotabunt Nomina, Cognomina Militum iliorum, quos Familia propria ablieentiari desiderat, et utrum Familia desiderans militi desiderato per tempus Ablicentiationis alimentationem praestandi in statu sit? praemissa Investigatione fidedignum Testimonium subjungent; una vero tempus etiam mensis et diei, a quo usque quem? Miles ablieentiari desideretur, expriment, et Jurisdictionibus suis referent istae vero ex Magistratualium Relationibus conficiendum Catalogum pro Ablicentiatione expetitorum, cum fine mensis Januarii Excelso Consilio Regio Locumtenentiali Hungarico submittent, via Ejusdem bupre- Biae Armorum Praefecturae communicandum.