Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 11. ülés
Principiorum cum Propositionibus Regiis nexu, quo quippe loco quod' vis coniparere debeat, SS. et OO. intellexerunt. < » * Confirmata hac ratione magis adhuc Statuum et OO. erga E. Proceres ob manifestatum unionis studium fiducia, eodem cointelligen- tiae spiritu animati SS. et OO. ad novissimum Excelsorum Procerum nuncium sequentia insinuanda esse censent: Et quidem ' # Ad imum. Non videtur Statibus et OO. desiderium suum, penes quod Suam Majestatem Sacratissimam ad ultro quoque fovendum pacis studium interpellandam esse ducunt, seu in Repraesentatione ea cum claritate manifestatum , sive per novissimam Resolutionem ita superatum fuisse, ut illud, spectatis communibus votis, nunc, dum in Regno hoc de Insurrectione agetur, stantibus imprimis praesentibus rerum et temporum adjunctis, in projectanda per mixtam Deputationein Repraesentatione luculenter exprimi non debeat; cum praesertim illud tenoribus annunciati per Ipsam Suam Majestatem Sacratissimam in B. Regalibus et Propositionibus quoque Suis conservandae tranquillitatis et pacis Studii quam maxime conforme esse videatur. Ad sdum. Non latere SS. et OO, quod jam sub Comitiis Anni 180a quoad rem Commercialem, et quae huic juncta est,Tricesimalem etiam, iteratae Suae Majestatis Sacratissimae substratae habeantur Repraesentationes , atque erga has Benignam etiam editam esse Resolutionem; at vero, quemadmodum negari nequit, objectum hocce momentosum eo tum nonnisi in forma et qualitate Postulati propositum, nec per Repraesentationes factas, nec per B. Reso utionem Regiam, tum, quod object 111 istud eotumex toto in pertractationem assumtum et plenarie superatu n minus exstiterit, cum vero, quod preces has Regni nonnulla in parte cum illis praevie, quorum interest» concertandas Sua Majestas Sacratissima Benigne declaraverit , exhaustum haud fuisse; alia denique, quae hac ipsa Resolutione continentur, in effectum deducta necdum esse; sic reliquis, quae ad florem nationali huic Commercio procurandum , et ad illud provehendum conducere possent, ad ulteriorem, dum Acta Deputationis Regnicolaris Anno 1791 ordinatae, sub his adhuc Comitiis, in discussionem assumta fuerint, opinione quoque SS* et OO. relegatis, ea, quae in Concluso SS. et OO. de Tricesimis inter Hungáriám et Haereditarias Germanicas Ditiones, si non sufferendis, adminus ad priscum et reciprocum pedem reponendis, et inter Provincias ad Coronam Regni Hungáriáé spectantes respective abolendis, admittendaque libera Productorum Hungaricorum evectione ad feruntur, qua realia impedimenta, et pertractationi B. Propositionum R. obstantia Suae Majestati Sacratissimae praeferenter tantq magis proponenda venire, quo firmiori spe SS. et OO. a Clementia Suae Majestatis Sacratissimae sibi pollicentur, ut pro praestandis Statui publico provocatis auxiliis requisitae hunc in finem vires addantur. ft Ad stium. Nulla occurrente exParte Excelsorum Procerum consideratione* 36 -ii. Ülés Írásai.