Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

VI ea defigantur Studiorum genera , quae fu­turis cuiusque conditionibus sint adcommo- datissima; nec quidquam tenerae propona­tur aetati, nisi quod imposterum eidem ad- iumento esse possit. Atque, vt a plebeis ordiamur, perspicuum est, in horum insti­tutione iilud vel maxime esse spectandum: vt iis informentur artibus , quae pertinent ad praestanda officia boni hominis, fidelis subditi, ac probi christiani; tum iis, quae fa­ciunt ad varia vitae genera Adolescentibus huiusmodi proposita; qui scilicet aetate iam adulta, futuri sunt agricolae, opifices, quae­stores,vel denique alia quaeuis humanae So­cietatis membra ; illi vero , quibus natura maiores ingenii facultates est largita, apta sublimioribus disciplinis ponant fundamenta. Jn horum ergo gratiam SCHOLAE A ER- NACVLAE, seu, vt iam vocant, NATIO­NALES in Pagis, Oppidis , et Vrbibus erunt erigendae, et propria iisdem, eaque oppor­tuna instituta, et leges sanciendae, quarum ope

Next

/
Oldalképek
Tartalom