Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio II.

5 e) Institutionibus quotidianis quatuor duntaxat horae, sed ea lege assignantur, vt Iuuentus qua­drante horae prius adsit, et recenseatur; ac quae data sunt pro domestico memoriae exercitio pen­sa , intra hoc tempus, reddantur, et quaternis doctrinarum horis nihil prorsus decerpatur. f) Cessationi dies Martis media , et Iouis in­tegra , nisi Festum per hebdomadam veniat inter­calare , conceditur. Huc etiam referri potest per- uigilium Natiuitatis Domini, triduum antecinera le, et ipsa dies Cinerum media: ac denique fer ia tertia Pentecostes. His alias addere , aut Disci­pulos pro festis extra Scholarum domicilia dimitte­re , nulli liceat, sitque semper seuerissime inter­dictum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom