Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio I.

a) Catechismus, seu Libellus Doctrinae Chri­stianae , qui hactenus in vsu fuit. b) Alphabet icon ita concinnandum, vt paginae Vernaculo , Hungaricoue sermone alternis distin­ctae mutuo sibi respondeant , et ea , quae in hactenus vsitato continebantur, ad Nationis ge­nium adeommodentur, exemplisque moralibus ex elementario Scholarum Vrbicarum libello desum­ptis augeantur. c) Formulae Calligraphiae typis expressae, et per omnes Classes imitandae, d) Arithmetica quatuor primas species in nu­meris integris tam simplicibus, quam compositis complectens. e) Libellus Lectioni discendae destinatus, con­tinens generalia Physicae, Historiaeque naturalis principia, vtiliora Oeconomiae rusticae praecepta, et expositionem eorum officiorum , quibus boni Ciuis partes comprehenduntur. Addentur breuia Latini sermonis exemplaria cognoscendis , enun ciandisque literis, seu exercitio lectionis seruitura §. 28. Vrbium, maiorumc/ue Oppidorum Ludi praeie. filos superiores hos habebunt Classicos : a) Ca-

Next

/
Oldalképek
Tartalom