Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio I.

2 1 c a p y T y. De Studiis in Scholis Vernaculis Primariis. §. 22. ^J"omen ipsum indicat, latiorem esse harum, quam praecedentium, Scholarum aream; hic enim non Pueri modo vtilibus studiis, et artibus vsui imposterum futuris copiosius instruentur , sed ipsi etiam Praeceptores , qui deinceps in Ludis quibusuis Vernaculis docendi prouinciam sustine- bunt, normam accipiunt, et ad officium probe ge­rendum praeparantur: vnde Normales noto iam nomine nuncupantur. 5- 23. Pro Discipulis eadem sunt Studiorum capita, quae Scholis Vrbanis fuere adtributa; ternas in Classes dispescuntur Pueri, et totidem illis dantur Paedagogi. Ast in Arte delineandi, et Studio Geo­metriae hic vitra procedetur; accedet institutio ii\ Mechanica, Musica, et Historia Patria in eorum gra-

Next

/
Oldalképek
Tartalom