Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio I.
i9 ter instituat. Sicubi talis Sacrorum Minister, qui haec omnia praestet vnus diuersis linguis, haberi potest, horae duntaxat institutionum erunt variandae. $• »9Alia Studia Paedagogi pertractabunt; et pri mo quidem praeter variam, ac continuam legendi, scribendique exercitationem a) in Arithmetica species omnes conuertent ad quosuis casus in commercio , negotiationibus , maiorisque momenti manufacturis vsuuenientes. Deinde suis temporibus i) exponent elementa Frugalitatis domesticae, et Oeconomiae principia , quae ad virtutis studium, mutuam charitatem, ceteraque boni Ciuis officia teneris mentibus inserenda deseruiunt. c) Addent Historiam Biblicam. S- '2°Qui ad Scholas Grammaticae Latinae transituri sunt, eadem plane, quae suo loco declarata fuit, ratione docebuntur; at qui semet opificiis, aliisque artibus, aut oeconomiae dedere volunt, tertiam Scholarum Vernacularum Ciasi^m constiB a tuent: