Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
stiue inserantur, adolescente aetate fouean- tur, ac tandem ad plenam quasi maturitatem, et perfectionem adducantur. Quare cum cetera omnia, tum illud Maiorum instituto sapienter est prouisum, vt publica Ciuium succrescentium Educatio , bonarumque Artium procuratio inter praecipuas Regis, Regnique curas censeretur; quo nimirum tota Iuuentutis institutio, atque Li- terarum pertractatio huc vnice referatur, vt teneri puerorum animi virtutis amore sensim capiantur, vt insitae a bona Natura facultates mature perpoliantur, vt vis intelligen- di assidua exercitatione acuatur , vt voluntas ad honesti leges iam inde a primis vn- guiculis fingatur, vt iis omnes artibus erudiantur, quae imposterum vsui cuique, atque emolumento esse possint: verbo, vt aequabilis quaedam Studiorum, totiusque Educationis forma Regno toto praestituatur, atque