Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio I.

»4 suas ordinate Scholis addicant • ad illud certe, quod ante alia, et plurimum adeurare Societatis est Ciuitis, vt Iuuentus Religionis, Morumque disciplinam condiscat, fas erit omnes sub poena, et quidem si generis et classis sint inferio­ris, etiam corporali per Magistratus irroganda eo adigere, adstringereque, vt filios, filiasque suas pro accipienda Morum, et Religionis doctrina ad Parochum, reique sacrae Ministrum mittant, ct hoc saltem modo, per vberiorem officiorum co­gnitionem non nihil eorum suppleant, quae Libe­ris per neglectum Scholarum, et legendi, scriben- dique ignorantiam decedunt. 5- 12. Ad haec, ne adultior aetas dimissis Scholis, eorum, quae operose didicit, obliuiscatur, non erit abs re, si diebus sacris ante, vel post expo­sitionem Doctrinae Christianae a Parocho insti* tuendam Paedagogus ea, quae prius diffuse sunt tradita, compendio repetat. — lam qua ratione distribui possint haec Studia, ostendet Tabula I. ■ ---­CA*

Next

/
Oldalképek
Tartalom