Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio VII.

rum methodus obseruetur , et labores muliebri sexui proprii doceantur. g) Si consuetae informationes tempori non aduenirent, Praefectos commonefaciet; sin autem in submissis defectus quidam se se proderent, occurret illieo remediis efficacibus ; et si tandem difficultas oriretur , quae hoc loco complanari nequit, ad Directoris Prouincialis autoritatem ad­pellabit, sed factas interea dispositiones in reia­* tione commemorabit. h) Specialiter intentus erit, vt solitae relatio­nes exacto quouis semestri de Adolescentibus be­neficio stipendii fruentibus a Scholarum Praesili- bus Consilio Regio submittantur; id, quod ipse 1 quoque de Puellis in vsu cuiuspiam Fundationis constitutis praestabit. j) Rationes de annuis Remunerationibus in- ter Candidatos magisterio adparandos distributis; de Libris item in vsum praestantiorum, aut ege­norum Adolescentum ex Vniuersitatis Typogra- pheo quotannis suppeditandis ; et de quibusuis aliis Scholarum, aut pauperum Iuuenum subsi­diis dari sibi postulabit ab eorum Praepositis, et requisitis munitas documentis mense Septembri

Next

/
Oldalképek
Tartalom