Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio VII.

258 b) Cum autem hanc in vem bonus Magistro­rum delectus maximi sit momenti, cura ipsius erit antiquissima, vt Magisteriorum candidati in recta docendi norma, et rebus aetati teneriori in­stillandis, Patriaeque Linguae cognitione ea, qua par est, diligentia erudiantur. Deinde vt optata Pubis scholasticae institutio obtineatur, Praesides illius iterum, ct saepe commonebit, vt non con­suetis modo periclitationibus intersint, sed ipsi quoque crebrius pertentent Adolescentes, naeuos- que obseruatos corrigant. e) Sed et illud curae habebit, vt sua Magistris stipendia, aliaque beneficia, quae debentur ex stipulatione, suo tempore persoluantur: ne for­tasse cum egestate colluctantes a praestando officio auocentur. Prouidebit insuper, vt Prae­ceptoribus conueniens autoritás concilietur ; vt ludorum aedes locis opportunis sitae, et necessa­ria supellectili sint instructae; vt hi, qui munus isthoc singulari cum commendatione obeunt, non modo suis locis collaudentur, sed etiam ad opu­lentiora, eommodioraque subsellia transferantur. d) Haec, et alia, quae ipsius sunt muneris, vt propius cognoscere, et quemadmodum se ha­beant res vniuersae, plene possit videre, praeci. puas

Next

/
Oldalképek
Tartalom