Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio VII.

24() memorabiles, monetae. His, et similibus cogita­tionibus exercetur, confirmaturque memoria, et vis imaginandi, ostenditurque : Geographiam hoc modo tractatam esse scientiarum Encyclopae- diam. 240. Potiora Magistrorum officia sunt erga Disci- pulos: hos instituant, et ament, verbo, et exem­plo regant, disciplinamque scholarem firma manu teneant; quod spe honoris et praemii, metuque dedecoris magi*, quam poenis facient, obtinebunt- que. Adesse in tempore, inire suorum numerum, vetare euagationes , non admittere schedarum , munerumque missitationes, imperare silentium, et modestiam , ipsorum est muneris. Si quem triduo continuo , vel per vices crebro sine causa abesse viderint, Directori significabunt, et immu­nitatem a Schola nemini dabunt. In puniendo non erunt praecipites, aut faciles; absit a dicto, faeto- ue iniuria, et acerbitas ; contemnatur nemo, aut alio, quam suo nomine compelletur; beneuole omnes, et ita habeantur, vt studium vtilitatis ad- pareat: comitati sit mixta grauitas. Non erit abs re, pensum literarium augere in mulctam; inusi­ta-

Next

/
Oldalképek
Tartalom