Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
narratur, suum ad tempus relatum fuerit, in Tabulis Geographicis, quas in Schola semper ad manum esse oportet, tanquam hic et nunc ageretur, oculis exhibendum. Hoc vnuin est monendum , ne multi et anxii sint Magistri in Chrono- logia ; sed plus operae collocent in institutione Morum. Ostendantur ergo virtutes, et vitia, cer- taque vitae documenta in exemplo proponantur, vt Iuuentus, quae sibi vitanda, quae expetenda, nullo suo labore, vel periculo doceatur. Quam in rem plus momenti habebit obseruatio vitiorum, quam virtutum; tum quia vitiorum maior est copia, tum quia virtutis specie pauciores capiuntur; vtinam non aliqui auerterentur. Dum enim aliena vitia non inuiti intuentur, sua quoque in illis, velint nolint , recognoscunt , et tacitam morum suorum censuram non ferunt. $• 239. Duobus modis docetur in Scholis Geographia; primo cum Historia, et Autoribus Classicis; deinde separatim et sola: si tamen sola esse potest. Praeparatio fit per aliquam Sphaerae armillaris, Globique, si ita licet dicere, Terraquei artificialis ideam, et Tabularum Geographicarum notitiam :