Acta Diaetalia Anni 1792 (Buda, 1792)

Propositiones regiae

ob Schaedarum copiam apud privatos recondita jacet, ad lucem pro­dire, nova item hujus valoris moneta, absque reconditionis periculo ad cursum poni possit. Nec minor est Suae Caesareo - Regiae Maje­statis de reducenda, ut primum Circumstantiae id admiserint, cu­prea moneta ad propiorem interni sui valoris pedem, de sufferenda, dum licuerit, 15 et 30cruciferorum hujus generis moneta quam praecipue erga iteratas, easque graves sane Regni Jurisdictionum, de defectu Cuprae monetae quaerelas cudi fecit, solicita cogitatio. Non dubitat Sua Majestas Sacratissima DD. Status et OO. talia altefatae Suae Ma­jestati suppeditaturos auxilia, quibus haec, et alia, quae Creditum pu­blicum debilitant, Paternumque suum cor affligunt, mala (sumptis in adjutorium reliquarum etiam suarum Haereditariariun Provincia­rum hunc in finem jam descriptis subsidiis) sufferre, ac prae- expositam firmam intentionem suam ad effectum deducere possit. De incremento Nationalium Opum justam esse Dominorum SS. et OO. so- licitudinem, his iisdem curis continuo Se Majestas Sua Caesareo-Regia occupat, atque decorem Throni sui a Nationalibus Divitiis publicaque felicitate metiens, proprio suo motu, partem desideriorum Dominorum SS. et OO., antequam haec ad se perlata fuissent, praevenit, pluraque «tiam hanc in rem jam constituit, ita liberam frugum omnis generis evectionem admisit, Urburariis novos^ eosque speciales indulsit, et per auctionem summae reluitionalis, et per praemia, auri et argenti culto­ribus extradanda decrevit favores? quibus ad effodiendos e terrae visce­ribus thesauros non tam animentur, quam provocentur. Sed in his non subsistit Sua Caesareo-Regia Majestas, atque Dominis SS. et OO. ube­rius testatum reddet: quantum augmentum opum nationalium, Com­mercii extensio, felicitasque omnium suorum subditorum, quos, qua communis Pater, aequali Benignitate complectitur, praecipue vero per- chari Regni sui Hungáriáé, quod et natura soli, et productorum suorum praestantia, et generosa Nationis indole, egregiam Monarchiae suae partem constituit, Altefatae Suae Majestati cordi sit,quam promte Eadem justfs hac in; re Dominorum SS. et OO. desideriis deferre velit. Quanta cum teneritudine Sua Majestas sanctimoniam Regni Legum cordi! suo impressam habeat, inde ab aditu Regiminis sui, quotidiana edidit documenta; recentissimum illud est, quod Rem Montanam Ca­merae suae Hungaricae subordinandam decreverit, et ideo jure merito a Dominis SS. et OO. desiderare potest, ut reposita in Paterno suo sinu fiducia, quae eosdem nunquam fallet, pertractatoque finaliter Be­nignarum Regiarum Propositionum puncto 4to de ceteris etiam earun- dem punctis conferant Consilia. Inter eadem praeferenter Legionum Hungaricarum suppletationem assumendam venire, ipsi Domini SS. et OO

Next

/
Oldalképek
Tartalom