Acta Diaetalia Anni 1792 (Buda, 1792)
Propositiones regiae
I inanum etiam reipsa admoverunt, daturi procul dubio novum avita? Militaris Virtutis Specimen, si per adjuncta temporum licuisset, et haec contra hostem educi potuisset. Suam quidam Majestatem Sacratissimam, quia- Pacis studiosa est, Convocationis illius non optare necessitatem, qUia tamen providentiae deposceret ratio, Pacis tempore subsidia Belii praeparare; hinc altefatam Suam Majestatem de Insurectionis etiam Regulatione sub his Comitiis cum Dominis SS. et OO. tractare Constituisse. Neque vero Intentionem altissimam eo dirigi* ut Insurectio formam stabilis accipiat Militiae, sed tantum ut necessariis adminiculis ita semper provisa et parata sit, ut re ad Casum veniente* illico cortvolare, et praesto esse Valeat. Quarto: Notum praeterea et illud est, quantopere diuturriö vi* ginti prope annorum Bello Aerarium Regium pressum fuerit, et quidem eo magis, quod omnis Suae Majestatis Sacratissimae Sollicitudo semper eo directa fuerit, ut aerumnas Belli Subditis suis, quantum licet, minus sensibiles efficiat, et ideo postulatione etiam subsidiorum admodum moderate usa, sumptiiiim poildus eadem Majestas Caesa- reo-Regia pertulit. In singulari itaque Dominorum SS. et OO. in Principem suum Fide, in charam Patriam Amore* spem suam reponendo, confidere altefatam Suam Majestatem* eos modum, et temperamentum qüodpiam reperturos: quo savis Legibus, et Constitutione illaesa permanente, in extraordinario hoc rerum situ subvenire, publicumve Status Creditum confirmare videant Quinto: Persvasam esse Suam Majestatem Caesareo-Regiam, Justitiae administrationem, sine qua salus Populi consistere nequit, nihil magis promoturum, quam rectam Judiciariorum Fororum Coordinationem; industriam autem, atque Commercium non aliunde majus quam a constituendis Foris Cambio-Mercantilibus incrementum accepturum; cupere proinde summefatam Suam Majestatem, ut Domini SS. et OO. utrumque hoc Regnicolaris Deputations Opus una cum Projecto melioris orphanorum provisionis in discussionem, ac Diaeta- lem pertractationem assumant, Et haec sunt, quae Sua Cáesareo-Regia Majestas fine jam superius insinuato Dominis SS. etOO. proponenda; una vero benigne jusserat declarandum: altefatam Suam Majestatem non intermissuram, etiam Gravamina, et Postulata Eorumdem clementer suscipere, et