Collectio repraesentationum et Prothocollorum I. I. Statuum et Ordinum Regni Hungariae occasione altissimi decreti de die 28 Januarii 1790.e Generalibus Congregationibus responsi instar submissiorum. 2. kötet (Pest, 1790)

Repraesentatio

*3 lorum omnium refugiamus , extrema potius perpeti parati fumus, quam ut penes fpeciofum defendendae Patriae nomen libertatem, noftram in Holocauftum offeramus, illam nimirum liberta­tem, quam a mille', & quod excurrit, annis ex remotiflimis Aliae campis cum fanguine noftro at­tulimus, & quam nulla hactenus temporum , ac bellorum calamitas liberavit, in moderna fentiendf & agendi ratione nunquam prodigemus: & ii il­lam ultimatim fata nobis inviderint, tunc etiam nonniii cum fanguine noftro pofituri fumus. Proinde tum ex his, quam & propterea, quod ultra, quam habuerimus, cum convenientia pro­mittere non poflimus, quidquid autem in viri­bus noftris erat, per oblationem 21200 & aliquot metretarum penitus exhaufimus, hinc pro de- feniione Patriae nihil aliud fupereiTe videmus, quam ut in indicendo Generali Regni concurfu quo citius eatenus confultetur; dabimus ibi­dem ftupenda amoris noftri in Patriam docu­menta & perenne ponemus monumentum re/litu- t& inter Regem & Status Fiduci<e. Datum e Ge­nerali Congregatione noftra die n. Martii 1790. in oppido Papa celebrata. Ő5S5 ( o ) Skfr ObJe<juentiJ/imi fervi SS. & 00* Comitatus Vef\j>rimienfis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom