Index Synopticus Actorum Comitialium in novem Regni Hungariae et Partium Ei adnexarum comitiis signanter ab anno 1790-1791 usque 1825-1827. inclusive occurrentium (Buda, 1829)
Index Synopticus 1790-1791
50 Resolutione liac contributio oblata cum 4,595,244. fl. 58 '2. xr. acceptatur. A. p. 455. Resolutione hac, ea, quae ad. 9. attinguntur, ut Deputationi pertractanda committantur, acceditur. A. p. 455. Resolutione hac ad 10. qua ratione Arma- listae, et Nobiles unius sessionis a solutione ipsis impositae taxae, quin plebi novum onus imponatur, immunitari possint, Deputationi disquirendum admittitur, sperari tamen , quod cuncti ignobiles contributioni sint subjiciendi. A. p. 455. Resolutione hac ad 11. quoad ignobilium quoque ad Oilicia apjdicationem ad propositionem SS. et 00. accedi declaratur. A. p. 455. Resolutione hac ad 12. quoad inarticulatio- nem civitatum Temesvár, Theresiopolis, Ca- rolostadium, Posega, voto SS. et 00. deferri, Quinqueecclesiensis vero negotium usque futura Comitia suspendi, decisione occurrentium quaestionum ad viam instantiae medio legalium Dicasteriorum relegata; ceterum quoad elargitionem Diplomatum legi usu roboratae insisti , et Diplomata non aliter, quam praevia Dominorum terrestrium plenaria satisfactione , expedienda fore. A. p. 435. Resolutione hac ad 13. intimatur , quoad ea, quae circa causas tam civiles, quam criminales proposita sunt, assensum praeberi. A. p. 436. Resolutione hac ad 14. innuitur, in negotio Religionis Resolutionem proximius subsecuturam. A. p. 436. Resolutione hac eadem etiam circa Depu- tationes Regnicolares SS. et 00. respondetur^ et quidem quoad Deputationem Publico-po- liticam: Suam Majestatem Resolutioni Suae dto 21. 7br. 1790. porro etiam insistere, ut nonnisi de coordinatione Consilii Locumte- nentialis, cujus hactenus usitata nomenclatio deinceps quoque maneat, agatur; una admittere , ut de Juridicorum quoque Dicasteriorum coordinatione tractetur, adeoque eandem Deputationem praecise cum coordinatione Consilii Locumtenentialis , et Juridicorum Dicasteriorum se occupare debere, dto 4. Jan. 1791. A. p. 4 56. Resolutione hac quoad Deputationem Con- tributionalem, et Commissariaticam dicitur: Regulamenlum sic dictum militare, ac quae cum eodem connexa sunt objecta ea ratione in pertractationem assumenda esse, ne Aerarium Regium procurandae externae securitatis onere pressum damnum, et detrimentum patiatur. Ad objectum hoc rite elaborandum militaribus quoque individuis, erga propositionem Palatini nominandis, ad concertationem adhibendis. A. p. 437. Resolutione hac quoad Deputationem commercialem dicitur : fundationes speciem fundi publici habentes , cum earum inspectio supre- mae Auctoritati Regiae reservata sit, salvis Juribus Regiis per Deputationem assumendas esse. A. p. 437. Resolutione hac quoad Deputationem montanam dicitur: unice publicam, neutiquam autem etiam oeconomicam rei montanisticae administrationem assumendam esse , cum posteriorem hanc, velut suum immediate regale concernentem, cum aliis cameralibus objectis sibi soli reservatam habere velit Sua Majestas. A. p. 437. Resolutione hac quoad Deputationes lite— rariam, et ecclesiasticam dicitur : velle Suam Majestatem, ut Jura Regia circa haec objecta salva maneant; cupere praeterea, ut Deputa- tio literaria suam etiam intentionem ad institutum quodpiam educandarum puellarum convertere debeat. A. p. 437. Resolutione hac quoad postulata, et gravamina Regni dicitur: non dubitare Suam Majestatem, ut ea, quae aut via juris, vel instantiae , aut via Dicasteriorum superari possunt, ac de ordine huc, vel illuc pertinent, e serie exmittantur. A. p. 437. Resolutione hac intimatur, quod Deputationes hae, excepta montanistica , quae Sche- mnicii laborabit, Budae, et Pestini consessurae sint, quodve Comitatus, ac reliquae Regni Jurisdictiones, vel etiam privati , qui sensa sua exprimere voluerint, projecta sua Palatino mittere possint, per eum ad respectivas Deputationes invianda. A. p. 458. Resolutio Regia super Articulis e Diplomate emansis dto 8. Jan. 1791. A. p. 459. Resolutione in hac de Oppidis Hajdonica - libus, ut Jus Fisci in salvo maneat. A. p. 459. Resolutione in hac de Regni Independen- tia declarationi 21. 7br. 1790. factae inhaereri. A. p. 440. Resolutione hac mediante quoad jus civitatis, et liberum Graecorum non unitorum Religionis exercitium Articulus, prout eum modificandum Sua Majestas cupit , transmittitur. A. p. 440. Resolutione hac quoad periodicam Diaetarum celebrationem declarationi 21. 7br. inhaereri intimatur. A. p. 440. Resolutione hac de edictis, et patentalibus dicitur: velle Suam Majestatem, ut ea adhuc, ubi de legum ferendarum potestate sermo est, adjiciatur assecuratio, quod Sua Majestas jus hoc SS. illibatum servare, ac prout a Divis Majoribus accepit, ita ad suos etiam successores transmittere desideret. Patentalium usum ad eum duntaxat casum reservari , ubi in rebus legi alioquin haud adversis publicatio de-