Erdély Nagyfejedelemség 1846-dik évi szeptember 9-re Kolozsvár szabad királyi városába hirdetett Országgyülésének irománykönyve, 1846. szeptember 9. - 1847. november 10. (Kolozsvár 1846)

1846 / 19. ülés

32 XIX. ÜL fis IROMÁNYAI. 20. Szám alatt. A' legrövidebb perfolyamróli törvény czikkely. ARTICUIilTS. De brevissimo litis processu. 1. §. Causae processus brevissimi extraserialiter, citra moram revi­dendae sunt. 2. §. Quoad modalitatem in jus vocationis observandum: a. ) Si lite conveniendus reperiri poterit, in jus vocatio contra eun­dem semper personaliter, secus medio domesticorum, vel coloni ejusdem, aut si his destitutus esset, vel hi etiam reperiri nequirent,medio vicini est instituenda. b. ) Occasione in jus vocationis Incto omnia documenta communi­canda, et postulanti paria etiam extradanda erunt. c. ) Personaliter comparere nemo obstrictus est, Actor tamen Inctum ad personalem comparitionem citans nulli obnoxius erit poenae. d. ) Terminum levationis futurae, occasione in jus vocationis decla­rare supervacaneum est, caeterum sive sit expressus terminus, sive mi­nus, causa ante evolutos triginta dies coram foro judiciali non procla­mabitur. 3. §. Allegationes intra triduum, diebus festivis non computatis, exhi­bendae sunt, neutrique Partium receptum processum in sequelam unius receptionis, ultra terminum hunc praeclusorium retinere fas erit. Proinde Procurator recipiens eundem die, receptionem immediate subsequent non, veruui in sessione, post hunc diem (si festivus non luerit) proxime cele­branda iu Dictatura iuomisse reexhibere obstrictus est; contravenientes poeDa praevaricationis, Articulo 2-o Approbatarum Pariis 4-ae Tituli 4‘J-i praescripta plectendi sunt, illaque ab iisdem, per concernentem fori judi­cialis executorem, stante sessione desummenda erit,— praestandae mulctae imparibus usque ad satisfactionem, aut pro ratione exorbitantiae ulterius quoque ab officio suspeusis. i. §. Exceptiones summarie, idest .simul cum meritalibus allegatio­nibus sunt proferendae, nulloque in casu allegationes ultra quadruplicant, imo si Inctus suo tempore non comparuerit, nec ultra duplicam admittentur. 5. §. Dilatio nonnisi e sufficienti ratione et ad terminum, quo fieri potest brevissimum concedatur. 6. §. Si Actor 30 ante periodum judicialem diebus, in jus vocationem quocunque sub titulo, penes communicationem documentorum, pro fulcienda actione deservientium praemiserit, et levatam prima periodi judicialis die foro exhibuerit: exantlatis allegationibus, ju\ta § 4-um summarie deductis, sub eadem Periodo iuomisse meritale ferendum erit Deliberatum; ante cujus pronuncialionem, durante periodo judiciali, praesidi Judicium solv ere sub poena 200 florenorutn hungaricalium, sub actoratu querulantis via bre­vissima adjudicanda vetitum est. 7. §. Parti, deliberato fori primae instantiae haud acquiescenti integrum erit, causam, exceptis processibus exequuiionalibus, fractionis item sedis, tridualibusqiie verbalibus—in quibus appellationi extra Dominium tantum factis est — penes appellationem, intra Dominium admittendam directe ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom