Erdély Nagyfejedelemség 1846-dik évi szeptember 9-re Kolozsvár szabad királyi városába hirdetett Országgyülésének irománykönyve, 1846. szeptember 9. - 1847. november 10. (Kolozsvár 1846)
1846 / 14. ülés
14 XIV. ÜLÉS IROMÁNYAI. item 1791 art. l()-us Comitia quotannis celebrari expresse praescribant, null unique eorundem annuae celebrationi, legibus determinatae, impedimentum derogare posse demisse sentiamus,— parte vero ab altera, licet gravamina, ex intermissa etiam eorundem celebratione promanantia, rerum item adjuncta, quae genio aetatis consonum vitae constitutionalis progressum imperiose postulant, annuam Comitiorum celebrationem judicio nostro summopere necessariam reddidissent: eadem tamen sub defluxu trium, et quod excedit annorum convocata haud sint. Quibus humillime revelatis, altissimae Majestatis Vestrae intentioni, medio primae Propositionis Regiae, circa instituendam ad vacans Cancellarii aulici munus electionem, manifestatae respondere eo promtiori animo properavimus, quod electio ad cardinalia officia e dictamine legum quoque fundamentalium, signanter Comp. Const. P. ll-ae Tit. 1-i art 4-i p. 45-i, art. item 11 et 20 anni 4791 indubitatum sit SS. et 00. jus, in- deque promanans obligatio. Instituta igitur legali ad hocce munus electione, pluralitatem nacti sunt: E Rom. Catholicis: votorum Samuel L. B. Józsika cum 213, Ladislaus C. Lázár . . . 106 , Ladislaus Gál ...................... 84, E Reformatis: Franciscus L. B. kemény . 147, Cinericiis C. Miké. 129, Otto C. Degenfeld .... 118, E Lutheranis: Josephus sen. L. B. Bruckenthal 120, Franciscus Salinen . 103, Michael Conrád . . 95, Ejt Unit ar iis: Alexius Dániel .... . 131, Michael Sala .... . 130, Eniericus Gálfalvi . . . . 125 votis. Quam quidem, lege sancito SS. et 00. libero suffragio electorum ad praeassertum munus benemeritorum Patriae filiorum seriem, pro benigne impertienda altissima confirmatione Regia, Sacratissimae Majestati Vestrae ima cum demissione substernimus, reverenter exorantes, ut quum Gubernatoris Regii, Cancellarii item Aulici munia, reliqua Magni hujus Principatus officia Cardinalia, quoad dignitatem et respectu praepollentis in ad- ministrationem publicam influxus, praecellant: altefata Majestas Vestra Sacratissima, habita pluralitatis votorum, fundamentalium item legum, de aequalitate Religionum receptarum sonantium benigna ratione, jus suum confirmandi legale, in restaurando lacante hoc munere ita exercere dignetur, ne memorata haec praepollentia munia, unius ejusdemque Religionis asseclis, cum praejudicio reliquarum Religionum conferri contingat. Quum porro, innuente Comp. Const. P. Il-ae Tit. 1-i art. 4-i p. 15-o, restaurandi magistratus in Comitiis, post enatam vacantiam primitus celebrandis eligendi, confirmandi, depositoque coram SS. et 00. Juramento, ad munus adeptum