Erdély Nagyfejedelemség 1841-k év November 15-kére Kolozsvár szabad királyi várossába hírdetett országgyülésének irománykönyve, 1841. november 15. - 1843. február 4. (Kolozsvár 1841-1843)
1841-1843 / 21. ülés
XXI. ÜLÉS IROMÁNYAI. 21 niuin Regium dimisso, in benigne confirmato per Nos praeattacto articulo facta, pro futuro, in similibus casibus penitus exmittatur, significandum duximus: mentionem attacti benigni Rescripti Regii in subversantis articuli praefatione, quae sinceram, anteactisque conformem rei gestae seriem in se continere debet, indigitante id articulo l-o anni 1791 et 1792; vigenti in expediendis similibus articulis observantiae con- formiter injectam esse, idque, quod mutatio regiminis, salva caetero- quin articuli 2-i anni 1791 dispositione, benigno Rescripto Regio, quod simul significationem altissimae de juribus, et privilegiis illibate conservandis, mentis continet, fieri soleat, ad praevertendam, non vero facessendam sollicitudinem suapte natura spectare. Quoad reliquum repraesentationis illius contextum, ad Rescriptum Nostrum Regium de 19-a Januarii 1838 editum, cujus tenoribus expressus intentionum Nostrarum candor omnem ambiguitatem excludit, benigne provocamus. Quibus in reliquo, Gratia Nostra Caesareo Regia, ac Principali benigne propensi manemus. Datum Graecii, Die decima nona mensis augusti, anno Domini millesimo octingentesimo quadragesimo primo, Regnorum vero Nostrorum septimo. FERDINANDUS m.pr. Alexius Noptsa m.pr. Ad mandatum Sacrae Caesareo Regiae et Apostolicae Majestatis proprium. B. Lazarus Apor m.pr. Ab extra. Illustribus, Reverendis, Spectabilibus, Magnificis, Generosis, Honorabilibus, Egregiis, Nobilibus et Agilibus, Prudentibus item ac Circumspectis, universis Statibus et Ordinibus trium Nationum Magni Nostri Principatus Transsilvaniae, Partiumque eidem adnexarum, Fidelibus Nostris sincere Nobis et respective dilectis. ClaudiopoU• Iromány. 6