Erdély Nagyfejedelemség 1841-k év November 15-kére Kolozsvár szabad királyi várossába hírdetett országgyülésének irománykönyve, 1841. november 15. - 1843. február 4. (Kolozsvár 1841-1843)

1841-1843 / 16. ülés

18 XVJ. Ü L á S IROMÁNYAI. 5 A Quorum nomina pro altissima confirmatione his humillimis precibus Majestati Vestrae Sacratissimae substernere sustinemus, quod cum Gu­bernatoris Regii, et Cancellarii Aulici munia, omnia reliqua in M. hoc Principatu officia, tam dignitate, quam praepollenti in administiationem influxu; adeo superent, ut cum iis ne comparari quidem queant; et cum fundamentalibus legibus nostris de aequalitate jurium receptarum reli­gionum sonantibus, si duo haec munia eidem religioni addictis imperti­rentur, ne tum quidem satisfactum esse putaremus, si numero quidem plura, influxu attamen minus pollentia ofiicia, reliquarum religionum individuis coilata exstiterint: dignetur SS. V. Majestas jus suum con­firmandi legale, quoad munus Gubernatoris Ilegii vacans, habita rati­one pluralitatis votorum ita exercere, ne cum maxima jurium reliqua­rum religionum jactura praememorata haec munera, eiusdem religionis asseclis conferri contingat,— Litteras item Collationales praescripto ar­ticuli 1791 — 20. conformiter expediendas clementer ordinare Demum paternam Majestatis Vestrae Sacratissimae benignitatem, qua locum Comitiorum in L. Regiamque hanc Civitatem defigere dignata est, grato recolentes animo, homagiali cultu perpetuaque fidelitate perennamus Majestatis Vestrae Sacratissimae humillimi perpetuoque fideles subditi, ac servi Claudiopoli die 10-a mensis Decembris, Anno 1841. Status et Ordines trium Nationum Ma­gni Principatus Transsilvaniae Par- tiumque eidem reapplicataruin uni­versi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom