Erdély Nagyfejedelemség 1841-k év November 15-kére Kolozsvár szabad királyi várossába hírdetett országgyülésének irománykönyve, 1841. november 15. - 1843. február 4. (Kolozsvár 1841-1843)

1841-1843 / 2. ülés

10 H. ÜLÉS IROMÁNYAI. mus; cui vos Fideles nostri Status et Ordines in omnibus, quae Nomine Nostro Regio \ obis declaraturus est, plenam fidem adhibebitis et trans­mittendis ad vos medio illius benignis Resolutionibus Nostris, grato, ut par est animo, pro homagiali vestra devotione morem gerere haud in­termittetis. Infer objecta autem sub his Comitiis ordine ac modalitate legibus praescripta, pertractanda, prae quibusvis aliis Primum esse volumus: ut ad munus Gubernatoris Regii per obitum Spectabilis ac Magnifici quondam Comitis Joannis Kornis vacans reddi­tum, pro jure electionis Nobis e legibus competente, candidatio ante quasvis alias deliberationes, in sensu articuli 20-i anni 1791 avito mo­re, eaque, quam legendi summi in Provincia Magistratus negotium ex­poscit providentia suscipiatur, Nobisque pro benigna denominatione abs­que mora substernatur. Alterum: ut ad vacantes Gubernialiuni Consiliariorum, Protonotarii item stationes pari ratione candidatio ad amussim legum instituatur, et benignae denominationi Nostrae Regiae indilate submittatur. Tertium denique, ut benigna Nostra Rescripta Regia, super homagi­ali articulo, e praeteritis Comitiis approbationi Nostrae substrato, aliis item Repraesentationibus vestris en'.nata, more solito publicentur, arti­culo vero illo in Legum Tabulas relato, ex bis illud, quod erga Re­praesentationem vestram circa delectum systematicarum Deputationum ad Nos directam emanavit, ea qua par est celeritate praeferenter per­tractetur. In reliquo vobis gratia nostra Caesareo Resia ac Principali benigne propensi manemus. Datum Graecii, die a igesima nona mensis augusti, anno Domini millesimo octingentesimo quadragesimo primo, Regnorum Nostrorum septimo. FERDINANDUS. Alexius Nope sa. Ad mandatum Sacrae Caesareo Regiae, et Apostolicae Majestatis proprium. B. Lazarus Apor. 0 Ab extra. Illustribus, Reverendis, Spectabilibus, Magnificis, Generosis, Honorabi­libus, Egregiis, Nobilibus et Agilibus, Prudentibus item ac Circum­spectis, universis Statibus et Ordinibus trium Nationum Magni No­stri Principatus Transsih aniae, Partiumqne eidem adnexaraum Fi­delibus Nostris sincere Nobis et respective dilectis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom