Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)

1837-1838 / 2. ülés

10 II. ÜLÉS' IRO M A N Y I. hodierna die dimissi Rescripti Nostri Regii , cognitum Vobis est, generalem hanc trimn Nationum Magni Principatus hujns- ce Partiumque eidem adnexarum, Diaetam ad diem decimam sep­timam mensis Aprilis anni 1837. ad L. Regiamque Civitatem No­stram Cibinium eo fine per Nos esse convocatam, ut primum et ante omnia, Nobis Regiaeque Domui Nostrae, Juramentum hdelita- tispraestetis,sed vero benigne unaVobis jam inibi indicavimus, esse alia etiam praecipui momenti objecta, quae pro benigna Nostra erga Vos Fideles Status et Ordines propensione, sinceroque ju- rium et legalium libertatum Vestrarum, integre servandarum, publicaeque felicitatis perchari Nobis Magni Principatus Tran- sylvaniae amplius provehendae, studio ducti, his adhuc peragi Comitiis volumus. Atque inter haec Primum est: ut pro jure liberae electionis, quod Vobis Fideles Status et Ordines, ad restaurationem Cardinalium , in Regno Officiorum, in sensu Articuli 20. 1791. competit, ad munia Cardinalia, caeteraque Officia diplomatica, quae a longiori tem­pore vacantia reddita, benignisque resolutionibus Regiis pro- visorio modo suppleta, sunt, Candidatio mox post nuncupatum fidelitatis Juramentum, ante quasvis itaque alias deliberationes, ea, quam tanti ad prosperitatem publicam momenti negotium, le­gendorum Magistratuum exposcit, providentia, instituatur , No- bisque pro benigna denominatione absque mora substernatur. Secundum, ut benigna Rescripta Regia, super Articulis e Comitiis anni 1817. benignae approbationi Regiae substratis, aliis item demissis Repraesentationibus Vestris elargita, more solito publicentur, et Articuli Sanctione Regia stabiliti, in Legum ta­bulas referantur. • - \ Tertium demum est; ut pro operatis Regnicolarium De- putationum, Articulo 04. anni 1791. delegatarum, diaetaliter non­dum revisis, ad mutata temporum adjuncta accommodandis, illis vero , quae nondum consummata essent, quocyus elaborandis, una, aut plures, uti oportunius videbitur, e gremio Vestro De­putations deligantur. Qua in re pro ea, quam a Divo Geni­tore Nostro haereditate accepimus paterna de sorte Contribuen­tis plebis solicitudine, volumus, ut per illas praecipua plani su­per urbariali regulatione, servitiorum, et praestationum coloni- calium Articulo 27. 1791. attacti ratione habita, mannque huic prae ceteris admota, idem quantocyus ita elaboretur, ut desu­per in proximis Comitiis primum, ac subinde, caeterorum etiam operatorum objectis via Comitiorum decerni , providaeque in salutem publicam, ulterioremque communis felicitatis efflore- scentiam, sanctiones ferri valeant. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom