Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)

1837-1838 / 50. ülés

64 Relate ad Articulum XVI. De Conscriptione populari. Quia vos Status et ordines a principiis in anno 1791. diae- taliter defixis recedendo nobilitatem e conscriptione populari simpliciter exmittere volueritis, praesentem articulum ad seriem non confirmatorum articulorum referendum esse adinvenimus. Reflexe ad Articulum XVII. De procuratida externa securitate. Cum per praevigentes leges de eo in quibus casibus, qua- live ratione Insurrectio erigi, determinarique debeat, abunde prospectum sit, nulla condendi novi eatenus articuli subversan­te necessitate, praesentem articulum aeque ad seriem non con­firmatorum referendum esse adinvenimus. Quoad Articulum XVIII. De denunciation i bus propositum. Siquidem per articulum 24. anni 1791. circa insinceram de­nn nciantium temeritatem restringendam sufficiens provisio facla sit, nullam condendae ulterioris legis necessitatem amplius sub­versari. Reflexe ad Articulum XIX. De praepediendis violentis aggress ioni b us rusticanis. Quum excessus colonorum, aut integrarum etiam Commu­nitatum cohibere, et refrenare, aut pro ratione demeriti, vel gravitate delicti poenam irrogare, non ad legislativam, sed exe- cutivam potestatem spectet, et objectum praesens caeteroquin iam in codice criminali, de qualiter puniendis violentis invasori­bus adsumtum habeatur, articulum hunc peraeque inter non con­firmatos referendum esse statuimus. Ita et Articulo XXIII. De prohibitis pro futuro Ne ne is condito, ad seriem non confirma­torum articulorum relegato, una tamen Gubernio Nostro Regio denuo committendum esse duximus, ut circa interdictam iam sae­pius Nenearum celebrationem, peculiarem adhibeat vigilantiam, quo ejusmodi abusui cum efficacia obviari valeat. Articulum XXV. De re poştali conclusum, articulis non confirmatis adnume- randum esse — Articulum porro LXI. De Foris Nationis Saxonicae gremialibus propositum seriei non confirmatorum articulorum adnumerandum. L. Ú L É S’ I ROMÁNYI.

Next

/
Oldalképek
Tartalom