Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)
1837-1838 / 49. ülés
IS XXXXIX. ÜLÉS’ IROMAnYI. Hanc igitur electionem ad amussim legum, signanter Apro- batarum Constitutionum Partis III. Tituli 12-i, Compilatarum Constitutionum Partis II. Tituli 1-i puncti 15-i, Diplomatis Leo- poldini punctorum 5-i, 7-i, 8-i et 9-i, ut et articulorum anni 1791, 1 l-i et 20-i suscepimus et pluralitate votorum electa Individua, pro altissima denominatione, et confirmatione in advoluto schemate sequentibus demisse subnexis praesentamus et quidem : a. ) Quum juxta punctum 9-um Sacri Diplomatis Leopoldini Judici Regio Cibiniensi, qua in sensu Comp. Const. Partis II. Tituli 1-i Comiti Nationis Saxonicae locus in Consilio Intimo datus sit, ubi idem ad dijudicandas aliarum etiam Nationum causas, velut Consiliarius G-ubernialis influit, modernus vero Comes citra legalem electionem Officium consecutus sit, hinc non solum vi juramenti Unionis, sed propria etiam Hungaricae et Sicu- licae Nationum ratione exigente, legalem nobis obligationem in- positam esse videmus, Majestatem Vestram Sacratissimam humillime orandi, ut quoad electionem Comitis in sensu legum instituendam congrua clementer disponere dignetur, SS. et OO-nibus Stationem Consiliarii Gubernialis Judici Cibiniensi, qua Nationis Saxonicae Comiti indubie competentem nonnisi tunc adaequato legum sensu suppletam considerare queuntibus. b. ) Quoad Generalem Militiae Nationalis Transylvanicae , quod Status Diplomatici restabiliendi ratione id exigente , Nos in sensu legum ad electionem pro hoc quoque Officio processerimus, firma spe freti, idem Officium accedente Majestatis Vestrae Sacratissimae clementia, cum plena diplomatica activitate re- stabilitum iri. c. ) Jus liberae electionis ad Officia cardinalia diplomatica sequentibus articuli 20-i anni 1791 verbis circumscriptum habetur : ut in electione ipsa per libera Statuum suffragia instituenda , tria e quavis recepta Religione Individua e numero Patriae Civium ad gerendum illud, ad quod eliguntur munus, sensu articulorum Diaetae anni 1791 15-i, 17-i, 18-/, 19-/ idoneorum pluralitate votorum electa augustae aulae pro Regia denominatione praesententur. Praescriptum hujus legis secuti, ad quodvis Officium distinctam juxta demisse advolutum schema instituimus electionem; quamvis autem nunc, dum ob intermissam per longam annorum seriem Comitiorum celebrationem integrum ferme intimum Consilium restaurandum erat, omnium simul Stationum electiones altissimo Majestatis Vestrae Sacratissimae conspectui substernere, compendium temporis svadebat; firmissima tamen spe ducimur, ex hac citra omnem nostram culpam enata necessitate , minime ju- rium nostrorum derogamen oriturum, Majestatemque Vestram Sacratissimam, pro jure circa electionem cardinalium, et diplo- maticorum hujus Principatus Officiorum nobis competente, al- tissimam Suam denominationem et confirmationem eo ex potiori, ad singulas Stationes singillative , habita ratione pluralitatis votorum, impertituram, quo certius est, quod casu in contrario,