Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)

1837-1838 / 24. ülés

1*2 XXIV. ÜLÉS IROMÁNY!. rum Articulorum, coram Majestate Vestra Sacratissima demisse declarare sustinemus, quod nos eosdem Secretarios Guberniales benigno Diplomate Leopoldino ad duodecim virale Consilium haud numeratos, qua ab officio Regalistas respicere minime pos­simus, interim Sacro Sancta Majestatis Vestrae Sacratissimae ju­ra quoad denominationem Regalistarum de lege competentia co- arctare nullatenus praesummentes sponte agnoscimus, quod Se­cretariis Gubernialibus lege requisitis qualitatibus praeditis be­nignas Litteras Regales impertiri, a Clementia Majestatis Ve­strae Sacratissimae pendeat. 1 -to. E potiori nobilitate integras familias, e quibus Rega- listae in sensu legum denominandi veniebant, simpliciter prae­teritas esse, eo majori cum sollicitudine cernimus, quo certius sciamus, plura inter eos numerari Commembra lege requisitis qualitatibus provisa , et ad promovendum Principis et Patriae commodum apta , dum ab adverso ex aliis familiis potiorum no­bilium fere singula individua Litteris Regalibus ad Comitia voca­ta esse comperiantur. 5- to. Majorem his omnibus sollicitudinem in nobis excita­vit, quod plures e Patriae filiis lege requisitis qualitatibus con­spicui , antehac etiam ad Generalia Comitia Litteris Regalibus convocati, inpraesentiarum e numero Regalistarum exmissi sint — Fatemur Sacratissima Majestas , quod sub paterno glorio- soque Domus Austriacae Regimine primus hic sit casus, ubi de­nominati Regalistae, ante legalem convictionem, quam non nisi in poenam demeriti cujuspiam luere deberent, hoc officio, et jure in legislationem influendi frustrati sunt. — Cum autem De­creti Trip. Part. I-ae Tit. 9-o — Approbatar. Const. Part Ill-ae Tit. G-o statutum sit, quod nemo nobilium nisi citatus, ordine judiciario convictus condemnari possit — Articulo 25-o anni 1791. de officialibus in servitio publico constitutis inauditis ipsis, ab officio non amovendis cautela imposita sit, sacri Diplomatis Lco- poldini puncto 4-to etiam Status et Ordines benigne affidati fue­rint, quod in Comitiorum, suffragiorum libertate juxta morem usitatum conservabuntur, non tantum confratrum nostrorum ci­tra demeritum ipsorum e numero Regalistarum factam exclusio­nem dolere, imo nostram etiam sollicitudinem in eo conceptam : quod libertas suffragiorum, quae si non unica, certe prima est independentiae Comitiorum conditio, in crisim vocata sit, de­missis coram Majestate Vestra Sacratissima precibus exponere necessitamur. 6- to. Intime desuper persvasi, quod robur et tranquilli­tas Principatus hujus a quatuor lege receptarum Religionum ju­ris aequalitate summopere dependeat, quodve haec reciprocitás juriuin Constitutioni nosrae avitae irradicata maxime in coordi­natione corporis legislativi sit observanda, non sine anxia solli­citudine e menţionata Regalistarum consignatione perspeximus, aequalitatem hanc juris Religionum haud observatam fuisse, dum in praesentibus Comitiis plures ex una Religione numeran­tur Regalistae, quam e reliquis in concreto.

Next

/
Oldalképek
Tartalom