Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)
Irománykönyv - 1834 / 3. ülés
Hí. C L É s’ I R O M Á N V I. 7 sternenda sit. Quo facto, benigne volumus, ut benigna rescripta nostra regia super articulis e praecedentibus comitiis benignae approbationi nostrae regiae substratis, aliisque repraesentationibus ad nos abinde directis elargita , more solito publicentur, et articuli sanctione nostra regia stabiliti in legum tabulas referantur. Et demum, ut pro operatis regni- colarium articulo G4: 1791. delegatarum depufationum in comitiis nondum revisis, ad mutata medio tempore adjuncta accommodandis, praecipua plani super urbariali regulatione, servitiorum ac praestationum co- lonicalium articulo 27: 1791. attacti ratione habita, iis autem, quae nondum consummata essent, quo ocius elaborandis, atque universum cunctis ita perficiendis, ut adminiculo illorum desuper in proximis comitiis providae ferri legum sanctiones possint , una aut plures deputationes deligantur. Vestrum itaque gubernii nostri regii erit, denominato nostro com- missario regio plenipotentiario in omnibus, quae nomine nostro regio propositurus et declaraturus est, plenam fidem adhibere, et in explendis benignis jussis nostris assistere, curareque, ut juxta praescriptum articuli XI de anno 1791 omnia cum decore, moderatione , bonoque ordine pertractentur, benignaeque intentioni et exspectationi nostrae satisfiat. In reliquo vobis gratia nostra caesareo-regia ac principali benigne propensi manemus. Datum in imperiali urbe nostra Vienna Austriae, die decima octava Martii, anno domini millesimo octingentesimo trigesimo quarto, regnorum nostrorum quadragesimo tertio. FRANCISCUS mp. B. Josephus Miske Ad mandatum sacrae caesareo- regiae et apostolicae Majestati* proprium. B. Lazarus Apor. Vienna Ab extra Illustribus , reverendo , spectabilibus , magnificis , generosis , egregiis, prudentibus item ac circumspectis, praesidi nostro regio, consiliariisque nostris in magno nostro Transsilvaniae principatu gu- bernialibus intimis, fidelibus nostris sincere nobis dilectis. Claudiopoli. 2*