Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)
Irománykönyv - 1834 / 28. ülés
XXVIII. ii L É »’ IBOHÁMI. 23 duxerunt, alacris proiuptitudiiiis significatione, majori sperare jure potuimus, quam quod legibus avitisque moribus ac propriae huic sponsioni suae semet pares exhibituri, et ad scopum horum mutuis utrinque votis exoptatorum comitiorum naviter collaborating sint. Ea interim, quae ex relatione dilectionis vestrae accepimus „ipsum nempe statuum prae- sidem in nexu demissae eorum de 10-a Julii a. c. repraesentationis, medio benigni rescripti nostri regii de 18-a proxime praeteriti mensis editi confirmatum, ne in praesens quidem sedem suam capessivisse, stafusque et ordines in suo, uti is nunc adhuc est, confluxu, in elaboranda pro antelato praeside, magistrisque protonotariis nova juramenti formula tempus agere“ exspectationi nostrae adeo non respondent, ut quacunque ex parte hanc eorum moram consideremus, eadem nequeat nobis non esse ingratissima. Justum hunc animi nostri resensum auget id, quod tametsi ex positivo legum fundamentalium , ac articuli quoque II. 1791 praescripto, gubernium nostrum regium integrantem comitiorum partem constituat, imo vero ipsi praedicti status et ordines in nuperna demissa repraesentatione sua essentiale hoc comitiorum constitutiv uni desiderari declaraverint, percunctationeni hanc non suae jam tantum legali obligationi, sed desiderio etiam suo deese dignoscantur. Quae enim tergiversationi huic obtenditur causa, necessitatis quippe elaborandae novae juramenti formulae, haec ita comparata est, ut posteaquam destinatae pro praeattactis officiis formulae jam antehac rite elaboratae praeexisterent, modificari autem non secus, quam comitiis integris ad modum anno 1742 observatum, et cum ratificatione nostra regia, quae tam ex indole constitutionis, quam secundum ipsa etiam demissae statuum et ordinum magni principatus Transsilvaniae et partium ei reapplicatarum de 25-a Septembris praecitati anni divae aviae nostrae substratae repraesentationis verba, ad legalitafem necessaria est, mutui proinde legitimi comitialis tractatus via possent, excusatio illa cum legali in pertractandis negotiis procedendi ratione componi nulla ratione possit. Rebus itaque in devium hunc deductis situm, dilectioni vestrae hisce benigne committentes praecipimus, ut de firma hac animi nostri sententia, antelatos status et ordines penes ipsius benigni hujus rescripti nostri regii communicationem eo addito confestim edoceat: Nos ab hac, quia fundamentalibus positivisque legibus nititur, in nullum casum recessuros, et quia admittere non possumus, ut potior arbitrio, quam legibus legalique in tractandis negotiis ordini locus detur, hujus incolumitati mediis supremo muneri nostro regio suppetentibus consulturos esse; ad antevertendam proinde ingratam necessitatem hanc, eosdem status et ordines, ne quid, quod a nobis paternus noster in eos animus exigit, praetermisisse videamur, porroqiioqtie de eo in specie monitos habere velle, ut statuum praeside, magistrisque protonotariis, juxta praevigentes formulas adjuratis, in continuandis tractatibus diaetalibus praescripto per articulum 11. 1791 tramite procedentes, se electioni candidationique ad officia cardinalia et diplomatica primo benignarum propositionum nostrarum puncto attactae, et in sensu articuli 20-mi anni 1791 suscipiendae, sub legali legitime electi et per nos benigne confirmati statuum praesidis praesidio absque mora, tantoque certius accingant, quod prius, quam comitia redintegrata, et quae ad horum habendorum modum, legitimeque instituendos mutuos tractatus, et quidquid diaetalium negotionum est, per leges praescripto recto ordine peragenda praeferenter requiruntur, essentialia organa debite instaurata fuerint, cum iisdem, regia auctoritate nostra legumque sanctimonia salva, prout tractare non possumus, ita nec seu nos ipsi tractare, seu per dilectionem vestram, qua plenipoten- tiarium, personam nostram repraesentantem, quidquam tractari velimus. (i*