Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)

Irománykönyv - 1834 / 14. ülés

i2 XIV. ÜLÉS’ IR0MÁK Y I. sive ex novo elaborandis , comitialique trutinio subjiciendis eum ser­vaturi ordinem, quem legalis consultandi libertas articulo 10-mo an. 1791 SS. et OUbus asserta, imperiosa item temporum necessitas, ardentiora denique j regnicolarum oota conscientiose per nos libranda exigere vide­buntur. Paternam illam, qua Majestas vestra sacratissima plebis contribu­entis sortem prosequitur, sollicitudinem, aemulo nos ipsi concomitamur studio, ingenue profitentes, tunc demum prosperitatem publicam, ipsam- que reipubiicae tranquillitatem iirma basi nixuram , quum numerosior illa incolarum classis, quae prolibus patriam, opibus aerarium, seroitiis nobilitatem, profuso denique sanguine ipsam throni securitatem magna ex parte sustentat, juribus ac obligationibus, lege, non hominum arbi­trio dimetiendis sit gaiisura. Nos certe nihil, quod in re tanti ad rem- publieam momenti nobilissima humanitatis ollicia exigunt, a nobis de­siderari patiemur, paternam Majestatis o estrae sacratissimae compla­centiam, gratainque posteritatis memoriam, collatis, si necessum foret, sacrificiis, emereri sincero studio allaboraturi. Pro omnibus denique justitiae pietatisque paternae non minus quam regiae documentis, quibus praeveneratum 31ajestatis vestrae sacra­tissimae rescriptum regium exuberare lubentes profitemur, iterum ite- rurnque maximas, quas possumus, agimus gratias; hoc unum demisse orantes, ut quemadmodum nos benignas Majestatis vestrae sacratissimae intentiones unice ad stabiliendam firmandamque felicitatem publicam col­liniare, hanrque ipsam nonnisi via comitiorum , aviti quippe et legibus fundamentalibus, diplomaticisque sanctionibus innixi instituti procuran­dam desiderare cum tenerrimo devotissimi erga Majestatem vestram sacra­tissimam animi sensu agnoscimus; ita vicissim Majestas vestra sacratissi­ma de illibata et ad seros nepotes transmittenda fidelitate nostra, arden- tis&imoque commune bonum provehendi studio benigne com icta, simul persvasum sibi habere velit, non paucos, qui fluxam temporariamque dominandi opportunitatem avide arripientes propriis plerumque litant commodis, sed ipsam nationem, quae perennis est , seque augustae Ma­jestatis vestrae sacratissimae domui, quam aeque perennem futuram et speramus et intimo corde vovemus, perpetuo foedere junxit, nationisque hujus repraesentantes legaliter congregatos plena Majestatis vestrae sa­cratissimae fiducia dignos esse; quam si obtinuisse fortuna nobis obtige­rit, nil porro arduum fore, nihilque sive ad imperii majestatem, sive nostram,felicitatem amplius desiderandum super esse reputabimus. Reliquum est, Augustissime Domine, ut eorum, quae inde ab aper­tis ritu sol enni comitiis per nos acta sunt, seriem, rationesque demisse exponamus. Non ignotum equidem nobis fuit, tractatus diaetales ad mentem aTticuli 11-mi anni 1791 ordinarie a propositionibus regiis inchoandos esse, optaSsepiusque nos ipsi res nostras eo loco constitutas cernere, ut pertractationem tam gravium , et ad prosperitatem publicam dudum ex­antlandorum objectorum continuo auspicari integrum sit. At vero lon­ge tristior curas ac sollicitudines nostras praeoccupavit sors, quum con­stitutionem ipsis cardinibus emotam, fundamentales regni leges succus­sas, legitimis gubernii membris ad unum omnino deficientibus, ipsa co­mitia essentiali constitutio o orbata lugentes, antequam pertractationi pro­positionum regiarum nosmet accingere valeremus, fundamentalibus pa­triae legibus in pristinum vigorem reponendis, restahiliendaeque ac con­solidandae et obvallandae constitutionali nostrae existentiae curas omnes

Next

/
Oldalképek
Tartalom