Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)

Irománykönyv - 1834 / 14. ülés

\ 10 XIV. ülés’ iboiuányi. nos prorumpentis sensu exceptus, ritu solemni, prima post 23 annos comitia aperuit, cainpum quippe, in quo de gloria fidelitatis erga dilectissimum principem ardorisque in commune bonum, cum majoribus nostris decer­tare, iisque omnibus in medium consulere valeamus, quae, et pia ac pro­vida Majestatis vestrae consilia, et anhela duduin patriae vota, ipsa de­nique rerum domi forisque gravissimarum momenta adsumi, pertractari, providaque legum sanctione tandem muniri non svadent modo , sed im­periose deposcunt. Patiatur innata Majestati vestrae benignitas, ut in recolenda tan­tae hujus diei memoria ultro defixi, intimae erga Majestatem vestram sa­cratissimam gratitudinis, exuberantisque gaudii sensus, quibus benignum ejusdem altefatae rescriptum regium de dato 48-ae Martii a.c. ad nos cle­menter dimissum atque eotum publicatum pectora nostra commovit, tuni spes votaque, quibus apud clementissimum principem pientissimnmque patrem frustrari non veremur, ingenue depromta in paternum optimi prin­cipis sinum effundamus. Curas et solicitudinea gravissimas, quas paterna salutique populo­rum sceptro suo parentium continue intenta Majestatis vestrae sacratissi­mae mens inde a suscepto regimine constanter sustinuit, filiali cum devo­tione et nos ipsi v eneramur, hoc unum inter praecipua reputantes solatia, quod dum postremis praesertim temporibus turbatam fere quaquav ersum rerum, publicarum tranquillitatem, concussam regnantes inter et populos fiduciam, sacra et profana quaevis in discrimen eversionis adducta intueremur, fide­les Majestatis vestrae populi, atque inter illos haec, situ quidem, non ta­men fide ultima Traussilvania, a perniciosis motibus sacrilegisque in jura imperantium consiliis procul aliena,av itam constitutionem huicque coaevam in principes suos fidelitatem religiosa prosequi observantia nunquam inter­miserit. Tanto igitur potiore, paternaeque Majestatis vestrae aeqanimi­tati respondente filiali cum fiducia, eam demissam interponere sustinemus de­clarationem: nos causas, quae annuam comitiorum celebrationem legibus an­tiquis aeque ac novissimis diserte imperatam, innumeris sanctionibus diplo­matics, affidationibus regiis, jurataeque fidei sponsione firmatam suspen­di, aut ultra legalem praecise terminum differri sinerent, nullas agnoscere admittereque posse. Et quum ipsa Majestas vestra sacratissima sanctissi­mum et vere regium illud aliquando pronunciare dignata fuerit effatumr „quod felicitas regis et regni exacta legum observantia nitatur, atque si ju- „ribus seu regis seu regni statuum quidpiam decerpatur , omnis legum et „legalis regni systematis compages, saeculorum usu roborata,subruenda sit;<f nos ipsi candide profitemur monarchiam constitutionalem, divisa in­ter principem et populum legislatione regendam, non magis sine comitiis, quam sine rege salvam consistere posse: hinc spe firma e fide, religione et justitia Majestatis vestrae sacratissimae concepta tenemur in his, quae nqnc laeti celebramus, comitiis ultimum frustratae per longiora intervalla legum sanctimoniae terminum futurum , Majestatemque vestram sacratissimam, quemadmodum hoc ipso tempore, cujus conditionem proxime transact is re­rum vicibus haud disparem esse nos ipsi agnoscimus, praesentis diaetae convocatione sinceri, quo in leges juraque fidelium hujus principatus statu­um et ordinum integre serv anda fertur,t studii testimonium clementer e- dere dignata fuit, ita in posterum etiam celebrandis per intervalla lege te­nus defixa comitiis fideles suos Transsilv anos consolari, simul que regium gubernium, cui publicatio altissimae voluntatis hac in parte delata est, eo inviare dignaturam esse, ut in dimittendis literis regalibus terminos lege usuque pepetuo stabilitos strictim observ are haud intermittat; id quod hac vice, intuitu confratrum nostrorum regalistarum , factum non fuisse do­lenter detegimus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom