Az Erdély Nagy Fejedelemség és hozzá tartozó részek három nemzetekből álló nemes rendeinek 1809-dik esztendőben Kolosvár szabad királyi városban tartatott közönséges gyűlésein folyt tárgyaknak jegyzőkönyve, 1809. június 15. - július 15. (Kolozsvár 1831)

1809 / 1. ülés

bis uos quintum iám supra decimum in annum tempora maximis incxspecta- tissimisque eventibus gravida, ab aedibus hisce Legum rogandarum consultatio­ni sacratis dubia exspectatione avocabant. Quo intervallo tandem didicimus verum esse illud Sapientis: Non rebus tempora , sed res temporibus inservire. Ersi enim praecipuum illud esset Sapientiae opus, tempora gignere atque ad­ducere potius, quam sequi, istud tamen cum Orbis universus, inusitatis casibus, quasi turbine quodam abripiebatur, unius Provinciae Consilia viresque superabat. Minime tamen omnium infelix opitulante Deo ter optimo Maximo, haec nostra Provincia vel in hoc turbine fuit; cui variis dubiisque in rebus Princeps contigit Augustissimus iuxta et Clementissimus cuius Providentia ab intestinis perinde motibus, atque ab exteris impetibus, cum tota propemo- dum arderet Europa, non soluin tutos nos praestitit , sed in hoc extremo re­rum cardine , cum praegnantia illa fata Supremum ac perniciosissimum iatn partum edere intenderent, Viam nobis a Legibus designatam aperuit, qua Pa­triae nostrae cum tota Monarchia Austriaca vi Sanctionis Pragmaticae, et pro­prii nostri commodi ratione coniunctae, avitaeque Libertatis defensionem su­sciperemus. Est quidem res ardua vetustis novitatem dare, novis authoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis fidem; sed quia ge­nerosos animos labor nutrit, non vereor de praesentibus hic Inclytis Statibus et Ordinibus Vadimonium suscipere, eos ad praesentia rerum et temporum ad- iuncta, ad summi optimique Principis nutum, et ad Legum amussim Consilia conatus verbo factoque suo quam celerrime et promtissime exacturos. ( 22 ) ggS» Dum autem inusitatos ac perniciosissimos temporum partus partim deploramus, partim in ipsis incunabulis pro viribus saltem nostris praefocare adnitimur, unum tamen iucundum nobis et spe auspicatissima plenum laeti sen­timus, quo Excellentiam vestram post multorum, et tam arduorum annorum intercapedinem sanam et incolumem reddidere, cuius olim gratissima fruiri consvetudine , animique nobis addictissimi amaenitate toti devincti, quid non futurae prosperitatis nobis ominemur, dum Eandem natalium splendore, summi Principis Gratia, rebus pace belloque fortiter et sapienter gestis, animi Consi­liorumque magnitudine ita ornatam nobis in hisce Comitiis praeessc gratula­mur, ut ad repraesentandam Regiae Maiestatis personam non tam nominata a Throno, quam ab ipsa virtute electa, et nobis data videatur. Huic intimo sensui, his affectibus innixi id suplices ab Excellentia ve­stra deprecamur, ut in arduis his, ad praesentem aeque ac futuram felicitatem nostram directis Consiliorum nostrorum moliminibus, nobis benigna illa, multi- plicique usu cognita facilitate, atque gratia adesse, votaque nostra et consulta Saci° Augustissimi Principis Throno benevola cum commendatione substerne­re dignetur. 9"zer: Felólvastatik ö Felségének e.e. Maius’ 24-*'" 134o Udvari szám al ■ p. !|1SC\0rfr<^l az Ország* Rendéihez utasított, és a’ Királyi Biztos l által mostan álta,adott Királyi Kegyelmes Rescriptum», mely na yi íztosnak kinevezését, és az Ország-gyűlése* Tárgyait foglalja magába es a melynek szovai ezek:

Next

/
Oldalképek
Tartalom