Az Erdély Nagy Fejedelemség és hozzá tartozó részek három nemzetekből álló nemes rendeinek 1809-dik esztendőben Kolosvár szabad királyi városban tartatott közönséges gyűlésein folyt tárgyaknak jegyzőkönyve, 1809. június 15. - július 15. (Kolozsvár 1831)
1809 / 1. ülés
m (20; m dentiam a Saeculis inconcussam, ad publicam huiuS Principatus Constitutionem contra omnes Hostiles insultus firmandam et in omne aevum Posteris vestris illibate transmittendam. Sublimes hi sunt fines Inclyti Status et Ordines ! Hinc, ut media quoque iis assequendis attemperata sint, nemo Vestrum est qui non perspiciat. Pro cognita vestra Sapientia maturius perpendite Inclyti Status et Ordines ! quanta in Vos, et hanc Provinciam sub svavi Augustae Domus Austriacae Imperio commoda dimanaverint: mutuus Principem inter et Populum amoris ac fiduciae nexus restabilitus, artes liberales ac scientiae introductae, cultura Nationum ad summum apicem perducta, ampla Commercio via cum nova divitiarum accessione, cum insigni populationis incremento aperta, interna aeque ac externa securitas non sine intimo voluptatis sensu conservata est. Revocate in memoriam praecedentium Saeculorum vicissitudines, quibus Patria Vestra saepius exagitata fuit, et ex Calamitatibus retroactorum temporum svavitatem Domus Austriacae, pfOCttfataeque vobis felicitatis magnitudinem aestimate. Independentia Monarchiae inter praecipuos Nationum armorum vi haud subjugatorum thesauros reputatur; Stante hac Jura Maiestatica absque influxu exterae Provinciae exercentur, Leges feruntur fundamentali Constitutioni genio Nationum, et Circumstantiis attemperatae ac debitae Executioni mancipantur; haec independentia Monarchiae ut inconcussa conservetur ipsa Imperii dignitas, et publicae salutis ac felicitatis ratio exposcit. Constitutio vestra provida Majorum vestrorum sollicitudine ante plura Saecula fundata, et ad praesens usque tempus inter plures vicissitudines conservata, tribuit vobis Jurium, Libertatum ac Privilegiorum Securitatem; vocat vos ad Commune cum Principe Legislativae potestatis exercitium, naturae ac genio vestro attemperata felicitatem vobis procurat} quantum igitur vobis intersit illam illibate conservari, ac ad seros nepotes transmitti, vos ipsi clarius pervidetis quam ut pluribus explicari oporteat. Atque haec sunt Inclyti Status et Ordines? quae per Hostem viribus et potentia sua abreptum gravi hoc Bello impetuntur; minatur excidium Regnantis Augustae Domus Austriacae, eversionem independentiae Monarchiae, convulsionem Constitutionis publicae. Ad haec Hostis molimina praepedienda obseivatis numerosum Exercitum ad Castra eductum esse , ipsam Sacram Suae Majestatis personam, et Serenissimos ex Regnante Augusta Domo Principes pro salute et incolumitate totius Imperii decertare ; Fratres Vestros ex Hungária, Bohemia, Austria, Moravia, reliquisque Haereditariis Provinciis indissolubili Sanctionis Piagmaticae vinculo Vobiscum colligatos pro Conservatione Throni, stabilienda Monarchiae independentia, Viritini ad capessenda arma confluere, ac icet infaustis praecedentium Bellorum turbinibus viribus facultatibusque suis attenuati sint, nihilominus pro salute publica, et Monarchiae incolumitate fortunas suas, vitamque consecrare. Hunc quoque Principatum dulci Trium Nationum oec.eie colligatum, et editis fidelitatis Speciminibus, ac intemerata erga ugustam Domum Austriacam adhaesione cuivis Haereditariae Provinciae parem a conseivationem Throni, stabiliendam Monarchiae independentiam, firman- amque avitam constitutionem pari fervore animari, omniaque Sacrificia ad asI