Zsivny Viktor (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 30. (Budapest 1936)
Gombocz, E.: Ein neuer Amorphophallus
Amorphophalius abyssiniens n. s p. e sect VII. Conophallus (SCHOTT.) ENGL. Tuber g'loboso-depressum diametri 12—14 centimetrorum. FoIii petiolus 70—100 cm longus 3 cm crassus, longitudinem versus albo-striatus et albo-punctatus, lamina ipsa diametri 60—80 cm, trisecta, segmentis I. dichotomizantibus, ad dichotomiam usque pinnatisectis. Segmentis infimis utrinque 2—3, quae sunt oblonga, Litrinque longe acuminata, 3—4 cm longa, 2 cm lata alternantque cum longioribus, 10—12 cm longis, 3—5 cm latis, omnia costae superne decurrunt. Segmenta II. sunt 50—60 cm longa, pinnatisecta, segmenta eorum infima vero 10 cm longa, ac 4—5 cm lata, basi decurrunt in costae aiam 4—5 mm latam. Segmenta III. ultima longitudinis 4—5 cm, minora quidem 3—4 cm longa, basi decurrunt in costae alam 5—6 mm latam, segmenta multinervia, nervis lateralibus numerosis parallelis, in nervum collectivum, a margine remotiusculum conjunctis, Pedunculus 90—95 cm longus, ad basim 1.5—2 cm crassus, griseus, albo-striatus et albo-punctatus. Spathae 30 cm longae, velut holosericeae, coloris purpureo-coerulei, acuminatae, margine undulato-plicato in tubum 6—8 cm longum convolvuntur. Spadix 38—42 cm longus, inflorescentia feminea 2—3 cm longa, 2—3 cm crassa, inflorescentia mascula 4—5 cm longa, 3—4 cm crassa, appendix 32—34 cm longa, inferiore in parte 4—5 cm crassa, pruinoso-atrocoeruleo-nigricantis est coloris. Flores masculini lutei. Flores feminei? Stigmata non lobata. Ex affinitate Amorphophalli Stuhlmanni (ENGL.) ENGL, et GEHRM. (Pflanzenreich IV. 23. C. p. 81.) a quo differt habitu minore, tuboque spathae parte ab infima intus haud fibrilloso, inflorescentia feminea 2—3 cm longa, appendice 30—34 cm longa, pruinoso-atrocoeruleo-nigricante, stigmatibus non lobatis. Invenitur in provincia Abyssiniae, quae Sidamo, per pratula silvarum vetustissimarum. Legit Dr. L. SÁSKA : inflorescentianu quidem mense Decembris 1934., folia vero mense Junii 1935.