Horváth Géza (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 23. (Budapest 1926)
Horváth, G.: Species Miridarum generis Myrmecophyes Fieb
XXIII. ANNALES MUSEI NATIONALIS HUNGARICI. 1926SPECIES MIRIDARUM GENERIS MYRMECOPHYES PIEB. lustravit Dr. G. HORVATH. (Cum figura una.) Genus Myrmeeophyes FIEB. (Diplacus STAL), a Miridarum celeberrimo scrutatore 0. M. RETTTEB, primo ad divisionem propriam, dein ad divisionem Laboparia relatum, species inter se plerumque sat similes continet, quae, praeter speciem unam in Europa orientali et in Sibiria occurrentem, praecipue Turkestaniae montes et Transcaucasiam inhabitant. Inter species 15 mihi cognitas hujus generis 8 novae sunt. Valde gratus sum clar. H. LINDBERG, qui exempla typica fere omnia specierum ab 0. M. REUTER descriptarum, quae nunc in Museo zoologico Universitatis Helsingforsiensis asservantur, mihi cum aliis speciminibus communicare libenter voluit. Species hue pertinentes modo sequenti sunt discernendae: 1 (28). Antennis articulo secundo omnium longissimo et quam articulo tertio saltem Vs longiore, articulis omnibus in utroque sexu linearibus, raro (nigripes) articulo primo maris fortiter clavato-incrassato, sed articulo secundo etiam in hoc casu lineari, haud incrassato. — Subg. Myrmecophyes s. str. 2 (25). Corpore elongato, superne pilis longis erectis pallidis destituto; abdomine feminarum minus fortiter ampliato, superne disco convexo. 3 (18). Commissura elytrorum mesonoto paullo, ad summum Vs breviore, interdum aeque longa; scutello minuto nigro. 4 (5). Vertice inter oculos excavato; oculis valdc exsertis, pedunculatis, sursum vergentibus; abdomine basi fortiter constricto, segmento dorsali primo retrorsum haud vel vix dilatato, a segmento secundo utrinque ad latera sinu distincte angulato discreto; species dimorpha. Long. cf brach. 3 —3Vi, 9 brach. 3 S /5—4, macr. i 3 h, macr. 5 mill. 1. M. albo-omatus STAL. 5 (4). Vertice plano vel subplano; oculis sessilibus; abdomine basi minus fortiter constricto, segmento dorsali primo retrorsum distincte dilatato, cum segmento secundo utrinque ad latera late sinuato et sensim confluente; species brachypterae. 6 (17). Orbitis oculorum concoloribus, nigris; articulo secundo antennarum articulo primo saltem duplo longiore; elytris apice plus minusvelate rotundatis et totis albo-limbatis, raro totis nigris (geniculatus), margine'Costali saltem dimidio basali nigro.