Horváth Géza (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 10. (Budapest 1912)
Mocsáry, A.: Chrysididas [sic] in diversis insectis vitam agentes parasiticam
X. ANNALES MU S EI NATIONALIS HUNGARICL. 1912. CHRYSIDIDAS IN DIYEBSIS INSECTIS YITAM AGENTES PARASITICAM recensuit ALEXANDER MOCSÁRY. Quoad biologiam Chrysididarum parasiticam eollegi observationes notitiasque omnes illas, quae in literatura gentium universali usque ad hodiernam diem in lucem prodierunt ; adieetis nominibus virorum illorum, a quibus observationes oriuntur. Per banc enumerationem liuius amabilis scientiae cultoribus opus utile et jueundum prœbendum censeo. Ex bis notitiis elucet, Cbrysididas non solum in Tenthredinibus, Eossoribus, Vespidis et Apidis vitam agere parasiticam, sed etiam in Lepidopteris, quod ex observationibus seriosis J. DE JOANNIS (Bull. Soc. Ent. France, 1896, p. 147, J. GRIBODO, Ibid. p. 179) et D ri s H. BRAUNS (MOCSÁRY , Természetrajzi Füzetek. XXV. 1902, p. 344) sine ullo dubio certum est: Chrysidem Shangaiensem SM. nempe in Monemma jhvescente WALK, et Chrysidem bombycidcim Mocs. in Co e nob a si amoenu FELD . Bombycibus evolutionem suam habere. Prius L ABAULBÉNEI observationem (Ann. Soc. Ent. France [2] VIII. 1849, Bull. p. XXVIII) Chrysidem ignitam L. etiam Plosimae novemmaculatae F. (Coleopteron) parasitam esse, clubiam et praepropero judicio innixam existimavi, nunc tamen animo sincero eidem penitus consentio et Cbrysididas non tantum Hymenopterorum, Lepidopterorum, Coleopterorum, sed valde verisimiliter etiam aliorum Ordinum Insectorum parasitas esse cogito. Nullo enim modo aliter explicare possum, ubi quae rendűm esset iam 1470, demptis synonymis et varietatibus adminimum 1200 specierum Chrysididarum descriptarum, praesertim exoticarum, animal nutrix? — Id maxima cum certitudine assumere possumus, quod Chrysididae maiori cum numero in Lepidopteris victitent, quam hucusque cognitum est et ipse observator celeberrimus : D r II. B RAUNS Pentachrysidas omnes in Lepidopteris vitam agere parasiticam suspicatur (Zeitschrift für wissenschaftliche Insektenbiologie, VII. 1911. p. 18). Ex operibus classieis ROBERTI DU BUYSSON cognitum est porro etiam Cbrysididas habere suas parasitas : Ellampi aurati L. nempe Diomorum igniventrem COSTA, Ellampi pusilli F. Diomorum Kollari F ORST . Chalcididas, et Stilbi cyanuri F ORST, rar. amethystini F. Leptobatoidcm Abeillei BUYSS. Ichneumonem.