Horváth Géza (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 4. (Budapest 1906)

Horváth, G.: Synopsis Tingitidarum regionis palaearcticae

2 T> r- G. HORVÁTH Plantas nutritorias singularum specierum enumeravi quoque, omis­sis nimis incertis. Perspectum habeo, non omnia, quae de plantis talibus scripta sunt, recta esse. Notandum censeo, Tingitidas saepe etiam in plantis inveniri posse, quae ipsis non alimento sunt, sed receptaculo fortuito aut temporali. Casu delata exempla singula paene omni tempore deprehendi possunt ; in regione mediterranea autem accidit saepe, ut autumno vel liieme species nonnullae magno numero in Coniferas aliasque plantas sempervirentes se recipiant. Exempli gratia proferam, in Gallia meridionali tempore hiberno magnam vim exemplorum Monosteirae uni­costatae M. R in Pino maritima et Sparlio scopario, — Serenthiae atricapillae SPIN, in Sequoia virginiana a me observatum esse. Imagines, quae in tabula adjuncta descriptae sunt et coloribus illus­tratae, pinxit olim Dr. F. X. FIEBER ; communicavit mihi eas publicandas L. LETHIERRY, qui postea, eheu, defunctus est. ( 'on sped us s u h fa m il iaru m . I. Pronoto quadrangulari, margine postico recto vel subrecto ; scu­tello detecto ; spatio discoidali elytrorum vena longitudinali media di­viso, clavo distincto, membrana in exemplis macropteris, basi excepta, membranacea, quadrivenosa ; jugis productis, cornicula duo simulantibus ; ocellis, saltern in exemplis macropteris, distinctis. — Piesminae. II. Pronoto pentagonali, postice in processum triangularem, apice acutum vel rotundatum producto; scutello, saltern in speciebus palaear­cticis, obtecto, baud distinguendo ; spatio discoidali elytrorum vena longi­tudinali media destituto, clavo plerumque déficiente, membrana semper tota reticulata; jugis baud productis; ocellis nullis. — Tingitinae. Subf. PIESMINAE. PIESMA L EP . SERV. Piesma LEP. et SERV . Enc. iiiéth. X. p. 653. (18251. Zosmenus LAP. ESS. Hém. p. 49. (1832). Aspidotoma CURT. Ent. Mag. I. p. 196. (1833). Zosmerus BURM. Handb. II. 1. p. 262. (1835). 1 ( 4). Pronoto ante medium bicarinato; scutello toto nigro. 2 ( 3). Pronoto in exemplis macropteris trapezoideo, antrorsum angu­stato, marginibus lateralibus apicem versus anguste explana­tis, tantum uniseriatim areolatis ; elytris griseo-cinereis, nun­quam obscurius maculatis ; membrana in exemplis brachypteris tota coriacea, baud vel vix valvante. Long. 2—mill. 1. P. capitata WOLFF.

Next

/
Oldalképek
Tartalom