Horváth Géza (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 2. (Budapest 1904)
Kulczynski, V.: De Opilionibus. Observationes nonnullae
DE OPILIONIBUS. partes patellaris et tibialis subopacae sunt ut pars tarsalis, minute disperse denticulatae ; partes femoralis, tibialis, tarsalis similes atque in mare, pars patellaris vero. desuper visa, a basi usque ad ipsum apicem modice dilatata, fortius in latere inferiore, lateribus recti si aut exteriőre levissime concavo potius, angulo apicali interiore in dentem producto anteriora versus et paullo intus directum, apice obtusum, brevem, latum. Pilis non différant evidenter in maribus et feminis adultis partes femoralis, patellaris, tibialis a parte tarsali. — Exemplorum non adultorum palpi ramosi (fig. 9) : pars tibialis in apice lateris interioris processu ornatur anteriora versus et intus directo, paullo quam pars ipsa tenuiore, cylindrato, apice obtuso, longitu line diametrum partis paullo superanti ; pars patellaris in latere respondenti in ramum similem producta est. sed multo Iongiorem : tequé circiter atque ipsa, aut atque pars tibialis — apice ramoso excepto longa est ; partes tibialis et patellaris et femoralis (bsec — ni fallor subter solum) pilis ornantur crassiusculis, patentibus, quam pili partis tarsalis evidenter crassioribus, fere aculeiformibus. Commemoratione dignum videtur, feminam adultam minus quam marcin differre palporum forma a iuvenibus, quod quidem in nonnullis aliis Opilionibus etiam observatur, ex gr. in Platybuno bucephalo (C. L. KOCH). Alia nota al) auctoribus in fundanda genera Opilionum applicata, sed ni fallor non satis gravis, magnitúdó tuberis oculorum est. llemota difficultate in definiendo. quid sit tuber «magnum'), notandum imprimis videtur, nullum certum limitem inveniri posse inter tubera oculorum magna et mediocria et parva. Facile putaverim itaque. genera : Phalangium, Platybunum, Dasylobum in unum esse coniungenda, ut quie non nisi palporum forma et magnitudine tuberis oculorum inter se différant. Utrum genus Megabunus conservandum aut tollendum sit, nescio ; leve est certo : vidi enim exemplum Platybwii armati m., qui generis Wegabuni est margine antico medio cepbalotlioracis fere inermi. — Genera pleraque Europsea Phalaugiinamm tollenda esse. Cel. A. NOSEK iam declaravit.* sed supra tulisse rem, quam fieri po>sit. videtur vir clarissimus, quum etiam ex. gr. Liobunum generi Phalangio suo subiunxerit. * Cel. E. SIMONI un. qui speciminibus Opilionum e tbesauro suo liberalissime communicatis studia mea eximie sublevavit, oro atque rogo, ut gratias meas maximas benigne accipiat. Cracoviae, a. d. XII. Cul. Jan. l!K)4. * A. NOSF.K, Klic k urcovani ceskych sckácii (Opiliocides). (\ resmir, vol. XXIX. moi).) 6*