Horváth Géza (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 2. (Budapest 1904)

Kulczynski, V.: De Opilionibus. Observationes nonnullae

DE OPILIONIBUS. 79 facile distinguuntur ab adultis, si cum eis comparari possunt; per se ipsa autem difficilius agnoscuntur, quoniam scutis eomeis plus minusve mani­festis etiam ornantur. Aliqua exercitatione capta etiam Phalangiidae (E. SIM .) iuvenes ab adultis forma processus sternalis sat facile discernuntur, quamquam pro­cessus hic sulco a reliqua parte segmenti ventralis primi non separatur. In adultis processus sternalis totum sternum proprium occultât et mar­ginem posticum loborum maxillarium coxarum II. paullo tegit (praesertim in Scierosomatinis) aut attingit saltern (tig. 3). Exempla, in quibus pars sterni proprii ante apicem processus sternalis cernitur (fig. 4), non adulta sunt. Sed hac in re cautio quaedam adhibenda est: sterni proprii margo anticus nonnunquam conspicitur in adultis, non conspicitur in iuvenibus ; conspicitur in illis, si processus sternalis — in adultis mobilis — paullulo deflexus est, sed tum orificiuin genitale hi ans ipsum per se aetatem adultam exempli demonstrat ; non raro tum in orificio, quum exemplum a parte inferiore antica adspicitur, apex penis aut ovipositoris cerni potest. Nonnunquam spatium coxis interiectum plus minusve impressum est ita. ut apex sterni difficilius conspiciatur ; exempla talia pro iuvenibus habenda sunt; exemplum adultum, cuius processus sternalis non cum pedum coxis planum in universum libratum formaret, sed impressus esset, non vidi saltern. — Quae omnia si spectabuntur, rarissime necesse erit aetatem exempli ope cultri anquirere. Laniatores (quorum species perpaucas modo vidi) adulti processu sternali ornantur corneo, a reliqua parte segmenti primi ventralis sulco optime distincto ; qui processus in iuvenibus abest aut potius cum seg­mento yentrali primo omnino confunditur. Phalangiidae, quorum pedes in aetate adulta denticulis ornantur. iuvenes saepe pedes inermes habent, sed non constanter : Acantliolophi hispidi (HERBST) iuvenis [sive Acantliolophi horridi (PANZ.)" pedes paullo fortius armati sunt quam adulti; Sclerosomata et Astrobuni etiam iuve­nes dentibus optime evolutis ornantur in pedibus. E Phalatigiidis ut species propriae descriptis hos saltern e numero specierum tollendos censeo, quoniam revera nil nisi formae non adultae aliarum specierum sunt : Sclerosoma romanum (L. KOCH) — Sclerosoma quadridentatum (Cuv.) iuv.. Astrobunus argentatus (L. KOCH) = Astrobunus Helleri (Auss.) iuv., Liobunum agile (CAN.) = Liobiinum Doriae (CAN .) iuv., Ph alang in in brevicorne (C. L. KOCH) ; I 'hal angin m opilio (L.) iuv..

Next

/
Oldalképek
Tartalom