Bugát Pál - Flór Ferenc: Orvosi Tár, Új folyamat 7. félév, 1-25. sz. (1841)
1-7. szám
C 75 ) natura influxuin electricitatis suscipiet , et quonam modo reaget , aegrarn igilur isolavi eamque in nexum cum conductore electricitatis positivae posui, etmediante cuspide metallica, electricitatem repetitis striis super dolorificam partem faciei ductis, ita extraxi, ut a liuea mediana faciei incipiendo, usque ad regionem ganglii Gasseri durantibus ducentenis quinquaginta circum agitationibus machinae , torrente electrico positivo activo in nervos faciales egisse me tutum scirem. Ab hacunica influxus occasione aegra dolorem amplius facialem usque mensem Januarium 1840 non sentiebat, quo e febri rheumatica decumbens prosopalgia rursus adficiebatur, subsequo demum vere, maxima pro parte dolor, modo ut antea sopitus fűit, licet baud plus quam sex vicibus spatio quatuor dierum me adivisset — ab hoc autem tempore dum et quando attactum doloris minimo tarnen gradu habuit , donee mense Januario praeterito, una cum erysipelate pedis, quod tum comparuit, aegram usque praesens tempus dereliquit. 2. Alter contigit casus in domicella Ch. Z. quae vehementi prosopalgia quindecim mensibus durante adfli.cta fuit iuventute quidein prima sanitate gavisa est per nullos morbos turbata , attamen ultimis annis rheumaticis adfectionibus obnoxia fuit, cum cautelam tractui aeris semet subtrahendi neglexisset. Accedit , animi pa'hemata deprimentia, sua quoque ad generandam et sustentandani nevrosiin contulisse, cum dolor psycbicus atque physicus faciei impressus, atque animus sumniopere irritatus, hanc opinionem rectani luculenter testabantur. Paroxysmi semper latus tantuin sinistrum faciei infestabant, redibantque quovis die vespertinis horis circa decunam, — temporum intervallis usque 5. 6. matutinam durantes, aegra in bac tristi situatione per aquam frigidam levamen sibi, tulit, quam ope spongiae ad faciei dolentem partem applicavit. Contra hanc prosopalgiam quae cum pervigiliis terribilibus iuncta erat, excepto ferro