Bugát Pál - Flór Ferenc: Orvosi Tár, Új folyamat 7. félév, 1-25. sz. (1841)
1-7. szám
( 70 ) Magnam denique vim medicatricem adscribit flammulis electricis Dr. Gazell Toulousiis,— atque ut experientia multipla positiva forte utilitas , una cum indicalionibus necessariis quoquo possibili modo comprobetur, in casibus idonaeis usum electricitatis in publicis nosocomiis proposuit — 1780 in memoires sur 1' electricité inedicale. Haec sunt brevissime adnumeratae et quantum licuit coarctatae res facti momenti maioris , quae circa applicationem electricitatis medicam constant, abhoc inde tempore haec pars scientiae vix ulteriori scrutinio digna putabatur, et observationes hae, loco eo, ut per experimenta repetita comprobata , et usui si valerent recepta fuissent, sensim et sensim vili pendebantur, et hinc inde sine peculiari ratione, adminimum sine persvasione dubiis adnumerabantur. Cultores scientiae physices quorum in principio ultimo praeprimis decennio Arago, Faraday, Jucobi, Daguerre nominandi forent, tot et tanta in Cognitionen» potentiarum imporiderabilium seu potius cosmicarum calorem quippe, lucem, electricitatem atque magnetisinum fecere, quanta suis temporibus Euler et Newton egerant. — In epheineridibus Poggendorfíi obiecta polytechnica et pbysices, pertractantibus de anno praeterito nisi fallor, erudita reperitur dissertatio de probabilitate polaritatis caloris. Polaritas lucis fere unicuique nota est. Ar ago eandem Parisiis primus demonstravit, quum simul ejus phoenomenu mirabilia singillatim legibus dualismi et polaritatum subordinaret. — Quod Newton in sua doctrina de luce atque ejus coloribus, cuius proprietates in bullis saponaceis auscultabatur orbi erudito sui temporis comnuinicavit, ingeniosissimum fűit initium studii huius , quod ])rofessor physices Parisiensis per detectionem polaritatis lucis locnpletavit. — Daguerre et alii hodierna quoque die, ad summám perfectionem excolere nituntur íixationem celebratam imaginuin lucis. —