Bugát Pál - Flór Ferenc: Orvosi Tár, Új folyamat 7. félév, 1-25. sz. (1841)
1-7. szám
( 6« ) tiae et generi humano utiles esse cupiebant, per electricitatem repente exstincti sunt. Eodem modo anno proximo 17ol Hart Angliae cautela necessaria omissa, cum puellam 17 annorum contra paralysim brachii dextri electricitate inediante curare voluisset, eamque universaliter paralyticam, rnutamque fecisset male profecto sibi consuluit. — Velut cave hie forsitan plane superflua non esset observatio , quod Hart relate ad morbum , quern suff'erre voluit, longe tensissiinas applicavit succussiones , quarum utilitas in paralyticis hue ad usque fere ab omni observatore non tantuni penitus denegata est, sed etiani velut directe noxiae experientia comprobantur. Circa annum 1755 complura et nonnulla felicia experimenta in nosocomio Vindobonensi sub inspectione medici aulici de lluen facta sunt ; de Hűén rationes magis dilucidatas desuper conscripsit , in opere sub titulo „líatio medendi in nosocomio practico". In hunc annum incidit experimentum circa naturam electricitatis in phy • sica celebratum per Romas et Franklin institution cum dracone chartaceo. 1759 Sigaud de la fond complures felices curas in nevroticis casibus instituit, fertur eum inter 15 paralyticos 14 per electricitatem sanavisse , vocavit autem in usum balneum positivum , positivas activas scintillas , et tensas dein electricitates ad exiguas solummodo distantias , eius experientiam fusius ipse pertractavit in tableaux annuel de progres. Eundem sequebantur Muschenhriick , Obercump , Kühn , Lentin, Ery don, Wilson etc. qui omnes dum et quando felices curas medio fluidi electrici instituerunt. Ferunt per Watson tetanum fuisse electricitate sublatum. In illud tempus incidit, quod Hiortberg , postquam multa experimenta cum electricitate instituisset, copiam instrumentorum proposuit, quae partim recepta et usui eoinmendata fuere.