Bugát Pál - Flór Ferenc: Orvosi Tár, Új folyamat 7. félév, 1-25. sz. (1841)

1-7. szám

( ™ ) riinenta, instrumenta detecta, ac omnia et singula in­venta , quibus literarurii , et cum his arctissimo nexu junctae salutis publicae incrementum attollitur sublima­turque , proponuntur , rigorose pervestigantur , et com­perta utilia cum orbe erudito communicantur. Quanta , quamque multiplicia ex eruditoruin virorum literariis con­certationibus , deliberationibus , et scrutiniis in scientias et statnm publicum dimanent commoda , vobis viri do­ctissimi penitius constat, quam ut ilia fuse exponere ne­cessum judiceni. Conventuum horum tenuia fuere incu­nabula , sed jam nunc tanta ceperunt incrementa ; ut in multas diramentur sectiones , comperta etenim conven­tuum medicorum et naturae curiosorum utilitate , orti sunt pro objectorum tractandorum natura, differentia et dignitate , conventus oeconomorum , paedagogorum , bi­bliopolarum , mercatorum , imo etiam artilicum et ojili­cum , ab his postremis , invaluit mos , in petropolibus urbibus , artis producta exponendi, quae interdum prae­miis ornantur. Quemadmodurn arbor non nisi bene culta laete vegetat, et abundantius fructificat, ita etiam lite­rarii conventus, non nisi eruditis observationibus et ex­perimentis rigati , vegete germinant, superbe florent, et abundanter fructificant, lumenque scientiarum, diruen­do atra caligine tectas ignorantiae et praejudiciorum te­nebras, radiorum lucis in moduni, in remotissfmas spar­gunt regiones. Comperta utilitate , evicto decore conventuum viro­runi in scientiis versatorum, quod dudum in ardentissimis habuimus votis, ut Hippocratis et Arixlolelis progenies quemadmodurn foris, ita etiam in hungaria intimiori jun­gatur vinculo, dies dedit hodierna, in annalibus Hungá­riáé nunquam interitura. Inter exultantes animorum af­fectus totus mihi hodie eripior , nec satis intelligo : utrum gaudio inagis, an admiratione rapiar , dum viros illos in arte medendi et naturae scientiis excultissimos , collegas nestimatissimos , ex nniversa parfria magno numero

Next

/
Oldalképek
Tartalom