Palla Ákos szerk.: Az Országos Orvostörténeti Könyvtár közleményei 41. (Budapest, 1967)

Karasszon Dénes: Artis medicinae historiographus hungaricus

tus. Duas tarnen habet nummus partes: jure possemus loqui et de illo, quod plurima amisimus ob nostram cum Germania necessi­tudinem culturalem." Ubicunque potuit, verbo et scripto dimicavit contra omnes, „.,. qui studia scientifica Germanica eorumque na­turam et speciem ingenuam (imprimis autem verbositatem) in Hungária divulgant". Praeterea autem in rebus quoque politicis influxui Germanico se opposuit, etquidem modo suae naturae proprio: fortiter, aperte et firmissime. In sermone ejus inaugurali supra allegato haec legimus : „... inf luxus culturae Germanicae non solum transfusio fuit vim arteriis spiritualibus patriae nostrae afferens, sed etiam venaesectio, etquidem venaesectio nobis, nationi jam de caetero quoque sanguine egenti atque attenuatae maxime noxia ..." Quod est vera professio contra vim Germanicam. Insuper verba haec anno MCMXXIX prodiere! Nec mirari possumus in JULIUM MAGYARY-KOSSA, sententiam hujusmodi profitentem multos factos esse impetus. Ipse autem, vir „integer vitae scelerisque purus", constans permansit, impetibus minime obsequens et obtemperans, sed potius semet recipiens redditus est. „Immenso amore solitudinis et libertatis ex urbe foras, in montanas solitudines est revocatus" — legimus de eo [13]. Rêvera fuit reservatus, immo saepe asper, postea vero, praeprimis in aetate sua provecta in dies plus secedens. „Si bibliothecam habes, nihil deest" — dictitabat cum CICERONE, et ultimos vitae annos in bibliothecam suam decern millia volumi­num se abdens agebat. Opera ejus hodie quoque vivunt. Opus ejus Magyar Orvosi Em­lékek una cum Succincta medicorum Hungáriáé et Transilvaniae Biographia a cl. WESZPRÉMI conscripta et cum septem tomis Codicis LINZBAUERIANI in 7500 paginis conscripti inexhaustum constituunt fontem históriáé artis medicináé in Hungária, sed posset incitator esse etiam nonnullarum fabularum Romanensium atque operum históriáé cultus humani. Inter ejus opera ad históriám artis medicináé spectantia abunde invenitur biographia (de LUDOVICO ARÁNYI); história cultus humani (de alchimistis Hungaricis, de praxi medicorum in Hungária vetere, de veteribus medicamentis et pharmacopolüs in Hungária) ; história societatis (de história prostitutionis feminarum in Hungária) ;

Next

/
Oldalképek
Tartalom