Palla Ákos szerk.: Az Országos Orvostörténeti Könyvtár közleményei 41. (Budapest, 1967)

Karasszon Dénes: Artis medicinae historiographus hungaricus

Hungaricae originis ... referuntur" — scribit in libri hujus prae­fatione. Ex cujus libri proemio sermone Hungarico scripto resonat sapientia auctoris: „Ingratum sibi onus proponit, qui bibliogra­phiam scribit. Defatigatione maxima librum concinnat, qui proprie characterem libri non habeat, nemo etenim legit illum". Liber hic fere CCCL paginarum non est solum collectio plurium indiciorum singulariter pretiosorum diligenti cum cura congestorum atque eminenter in ordinem redactorum, sed est etiam lectio delecta­bilis stylo puro conscripta, quae lectoris animum praeter quod amo­re artis etiam talento scriptoris commoveant. Interea magna cum cura evolutioni quoque incumbit artis suae „officialis", pharmacologiae nempe. Anno MCMI comparet ejus liber 379 paginarum, cui inscribitur „Gyógyszerrendelés" (Praes­criptio pharmacorum), additis CXV imaginibus et CCCLVII prae­ceptis medicinalibus [5], Quo quidem eximio libro auditores nostri studio artis medicináé, veterinariae et pharmacologicae addicti vel adhuc hodie magno cum emolumento uti possent. JULIUS MAGYARY-KOSSA, vir perfectae humanitatis classicae, verba latina tum loquendo, tum scribendo commode absque mendo faci­ens jam hocce in libro, quod linguam Hungaricam attinet, firmiter se modo scribendi phonetico interponit. Mentem pandit omnino modernam: „Scribenti mihi hunc librum haud parvam difficulta­tem peperit id, quod semper tarn magnam parat curam cuicunque scriptori scientifico Hungarico: genus videlicet scribendi atque orthographia. Quoad haec duo sumus nunc in aetate mutationis, et nostra cum calamitate partim a conservativis pertinacibus, partim a puristis nimiis pressi nostro judicio relinquimur, ut electionem facia­mus sententiam inter vetustam et obsoletam atque hyperbolam quandam recentissime inventam." Annus MCMLXV abundat anniversariis históriáé medicináé: Ante DC annos, anno nempe MCCCLXV condidit rex RUDOL­PHUS IV. Universitatem Scientiarum Vindobonensem; CCCanni effluxerunt ex quo HOOK primum usus est verbo „cellulae", inde initia sumpsit doctrina de cellulis; eodem anno detexit MAL­PIGHI erythrocytas. Ante annis CL, anno scilicet MDCCCXV invenit LAËNNEC methodum auscultationis; eodem anno natus est LUDOVICUS MARKUSOVSZKY, vir eminens et dux artis

Next

/
Oldalképek
Tartalom