Palla Ákos szerk.: Az Országos Orvostörténeti Könyvtár közleményei 10-11. (Budapest, 1958)

cxempla dabat, excitabat et adiuvabat nos, ut sapienter et bene honesteque ageretur: tanti enim esse hominem, quan­tum laboris ederet. Vere multum laboravit, et quidern praeclare, in omnibus vitae isuae provinciis multifariis. In natura eius energia chirurgi eminentis mira quadam harmónia coniuncta erat cum animo artificium omnibus pulchritudinibus ardenti. Erat enim ille ingenium ad artem revocatum: artifex scien­tiae, lucubrationis, salutis publicae, pietatis perfectique illius humanis nobilis sigillatus. Notionem socialismi e gradu summo ethico conspexit et in usum traduxit, verissimo illo virorum magnorum et amore el ingenis. Continuo occupatus erat totaque mente studebat, ut iuste pulchreque ac bene ageret, saluti et erectioni rei publicae Hungáriáé populariter democraticae. Quoties dixit sub arboribus plateae Balatonfürediensis vetustae: ,,Multum, permultum est nobis agendum et per­ficiendum; proferenda est nobis perscrutatis históriáé medicae Hungáriáé, relicti enim sumus in hac re . . ., manibus iunctis est nobis nitendum, perficienda sunt praeter Bibliothecam Medicohistoricam Musaeum et Institutum Perscrutatorium Medicum, ut bona fide demonstrare possimus urbi et orbi: superficiem históriáé medicae patriae aequare summa fastigia históriáé medicae cuiuslibet rei publicae externae." Et tunc ipsum deseruit nos, cum investigatio patria medico­historica processif aliquando e solitudine sua pulvere obsita et iter sursum ferendi se ingressa est. Praeter opera chirurgica innumerabilia permultos libellos medico-historicos conscripsit, et longiores et breviores, inter quos longe lateque prominet investigatio biographiae Schoepf­Mereianae, stúdium de chirurgo Debrecinensi saeculi XVIII. et Billroth Tivadar. Dr. Josephus Bencze

Next

/
Oldalképek
Tartalom