Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

810 Buda, 1422. jul. 21. (Bude, f. III. a. Marie Magd. ) Johannes de Maroth alias banus Machouiensis. . . tributariis nostris in Kormus per nos constitutis. . .Quia sanctimoniales de Veteri Buda nobis patefecerant, ut de earum possessionibus, vidi. Zond, pro sustentatione claustri earum . . .victualia portarentur, super quibus. . . in dicto tributo nostro tributa exhygerentur. Vestris igitur dilectionibus. . . committimus. . ., quatenus a modo et deinceps, dum et quando cum victualibus predictarum sanctimonialium ad locum dicti tributi cum presentibus per­venerint, super eisdem et hominibus portitoribus nullum tributum. . . recipi facere. . . debea­tis. . . ORIG. : Char t , pap, cum sig. viridi appresso. Arch. Nat. Hung. Dl. 11. 237. (Sign, ant. : Mon. Poson. Fasc. 60. No. 15. ) 811 1422. jul. 26. Magistrates civitatis Budensis amicabilem compositonem inter Petrum de Senis Gallicum et dominam Barbarám relictam Michaelis :monetari ratione quorundam bonorum et duarum vinearum mediantibus fidedignis civibus factam confirmât. ORIG. : Membr. in inferiori parte litteris ABC intercisa cum vestigio sig. minoris rubri col. tergo appres si. In dorso manu coaeva scripta. . . vinea de piero di siena adnot. legitur. Arch. Nat. Hung. Dl. 11. 239. (Sign, ant.: Fasc. 1548. No. 93. ) - REG. : Fejér: CD. X/8.p. 603 . Relatio Hiconis. Nos Petrus Paldoff iudex castri novi montis Pestiensis, iurati et universi cives de eodem harum série publice profitemur, quod licet inter providum virum Petrum de Senis Gallicum parte ab una et honestam dominam Barbarám, relictam Michaelis monetarii parte ab altera ratione quorundam bonorum et presertim duarum vinearum litis materia fuerit suscitata, tarnen eedem partes pace gaudere volentes iuxta virorum fidedignorum, videlicet Nicolai Croner et alterius Nicolai Czauczach dictorum, nostrorum concivium, arbitrariam compositionem inter se amicabiliter concordarunt eo modo, quod pretactarum duarum vine­arum unam predictus Petrus, videlicet in territorio Lernenpühel, in vicinitate suimet et Martini Armeni caldeatoris sitam, aliam vero annotata domina Barbara videlicet in terri­torio montis Pestiensis, in vicinitate Wolfhardi Tyrnary et Nicolai Hiconis existentem iure perpetuo possidere debeant, cetera autem omnia et singula inter predictas partes hucusque mota cassa sint et omnino derelicta. Promiserunt nichilominus hincinde memorate parte huiusmodi compositioni stare, obedire et in nullo contravenire, sed omnia rata, grata amicabiliter servare. In quorum testimonium présentes litteras alphabeto intercisas sigillique nostri munimine roboratas ad petitionem partium duximus concedendas. Datum in crastino festi beati Iacobi apostoli, anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo secundo. 812 Tivoli, 1422. jul. 30. (Tibure, III. Kal. Aug., a. V. ) Martinus (papa V. )... Nicolao Vgrun fratri domus s. Laurentii supra Budam fratrum s. Pauli primi heremite ord. s. Augustini Vespr. dioc. Dudum. .. pro parte tea nobis exposito, quod olim quidam ex familiaribus teis cum certum furem, qui unum bovem tuum furto subtraxerat, in quadam tei curia in seculo tunc degentis repertum cepisset et quid de eodem fure facturum esset te interrogasset, a teque responsum accepisset, quod ilium suspendio iugularet; idem familiáris responso huiusmodi accepto, furem predictum suspenderat; quodque tu de premissis. .. dolens, domum s.Laurentii supra Budam. .. ingressus fueras, in qua professionem émiseras et unacum aliis fratribus eiusdem domus. . .domino famulabaris. Nos per alias nostras litteras omnem infamie maculam. . . per te. , . contractam. . . abolevimus, tecumque super irregularitate per te dicta occasione

Next

/
Oldalképek
Tartalom