Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

repertum cepisset. . .et quid facturus esset te interrogasset; a te responsum accepisset, quod ilium suspendio iugularet, ipseque familiáris responso huiusmodi accepto furem predictum suspendit. Cum autem. . . tu de premissis. .. dolens domum s. Laurentii. .. ingressus fuisti, in qua professionem. .. emisisti et unacum aliis fratribus eiusdem domus ,. .domino famularis; - pro parte tua, qui acolitus. . . existis, nobis fuit supplicatum, ut tecum super inregularitate per te occasione premissorum contracta et quod ad omnes sacros ordines promoveri valeas, dispensare, ac alias tibi de premissis. .. providere. . . dignaremur. Nos igitur. . . huiusmodi supplicationibus inclinati. . ., infamie. .. notam per te occasione premissorum contractam. .. abolemus; ceterumque super irregularitate huiusmodi, et quod ad omnes sacros ordines promoveri et in Ulis citra tarnen altaris mi­nisterium ministrare. . . licite possis. .. premissis. . . nequaquam obstantibus. . . tenore presentium dispensamus. .. ORIG. : Arch. Secr. Vatican. Reg. Datariae seu Lateranensia. Vol. 191. fol. 297-297 v . - PHOTOCOPIA: Coll. Mus. Hist. Budapest. - COPIA SIMPL. : Lukcsics: Cop, dipl. pontifie. Acad. Sc. Hung. Ms. nr. 10. 656., p. 303-304. - REG. : Lukcsics: Dipl. pontifie. I. p. 65., nr. 94. 724 Szeged, 1418. jun. 20. (Zegedini, f. II. a. nat. Ioh. bapt. ) Magnifiée domine honorande! Litteras vestras recepimus et earum contenta sane intelleximus et de novitatibus per. .. vestram Magnifi­centiam intimatis. .. vestre Magnificentie immensas gratiarum referimus actiones. Novitates autem nos., .vestre Magnificentie alias intimare non possumus, nisi quod ut audivimus, Michael partium Transalpinarum wayuoda in sua terra cum sue terre baronibus et incolis pacificam non habet mansionem et. .. credimus, quod si huiusmodi non pacificam permansionem continuaverit, non erit dominus terre sue partium Transalpinarum. Item vestra nobis scribit Magnificentia, ut sales vestre Magnificentie Zegedini faceremus assignare; hoc tarnen bene seit vestra Magnificentia, quod dum nuper Bude simul fuimus constituti, nullam in eo, quod sales vestre Magnificentie hic Zegedini velletis habere, fecistis mentionem, sed qualiter nobis in registro dedistis et ubi protunc habere voluistis, de copia eiusdem registri presentibus inclusi vestre Magnificentie transmisso poteritis evidenter informari. Item vestra Magnificentia in registro nobis dédit, quod sales ad tria millia florenorum nove (monete) se extendentes, quos in Kewy habere wltis, quos sales heri ad ipsam Kewy feeimus transmittere, quos etiam Nofrio commiseramus, ut vestre redicat Magnificentie; et si idem Nofrius vestre Magnificentie dixit vel non dixit,velit vestra magnificentia suis castellanis de eadem committere ut huiusmodi sales excipi debeant a camerario nostro de Kewy prenotato. Item etiam vestra nobis in predicto registro dederat, quod sales in Alba pro mille et quingentis florenis habere velletis, et sciat vestra Magnificentia:semel illac apportari ipsi sales non possunt, sed de die in diem apportabuntur et condueuntur. Camarario autem nostro commisimus, ut huiusmodi sales vestre Magnificentie debendos, solum hominem vestrum ad id deputatum habeatis, assignet et amministret Magnificentie vestre.. .quoad plenum. . . .wit etiam vestra Magnificentia in predicto registro, ut sales ad valorem mille et quingentorum florenorum in Iaurino et sales ad valorem quatuor milium ducentorum et quinquaginta octo florenorum in Buda per nos facere assignare vestre Magnificentie. .. ; sciatis etiam, quod currus ad huiusmodi asportationem salium prompti sunt et de die in diem huiusmodi sales in ipsam Budam Nofrio condueuntur, cui commisimus, ut vestre Magnifi­centie super huiusmodi salibus satisfacere debeat quoad plenum. . . .vestra Magnificentia dedit nobis in predicto registro, quod in Vaska sales pro florenis tribus milibus et in Zond pro florenis quatuor milibus habere velletis; set pro eisdem factis Nicolo nostrum camararium de eisdem camaris ad vestram Magnificentiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom